PL 217, col. 788

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

Exuite veterem hominem cum actibus suis, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus
est
Ephes. IV
. Nam et transfiguratione resplenduit
facies ejus sicut sol, et vestimenta ejus sunt
facta alba sicut nix Matth. XVII
. Semper enim
vestimenta Christi munda fuerunt et candida, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus
in lingua ejus
I Petr. II; Isai. LIII
.
CAPUT XXXVII. De zona sive cingulo.
Zona sacerdotalis illud significat, quod Joannes
apostolus ait: Conversus vidi similem filio hominis,
praecinctum ad mamillas zona aurea Apoc. I
. Per
zonam auream perfecta Christi charitas designatur:
quam dicit Apostolus: Supereminentem scientiae charitatem

Christi Ephes. III
, ferventem in corde, radiantem
in opere. Cujus succinctorium illud significat,
quod Isaias de Christo loquens praedixit: Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium
renum ejus
Isai. II
.-- Nam justus Dominus,
et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus [(Psal.
X)]
. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus
in omnibus operibus suis Psal. CXLIV
. Duae
summitates illius, duae sunt partes naturales justitiae,
quam Christus et fecit, et docuit: Quod tibi
non vis fieri, alteri ne feceris Tob. IV; sed quaecunque
vultis ut faciant vobis homines, et vos facite
illis Matth. IX
.
CAPUT XXXVIII. De stola.
Stola, quae super amictum collo sacerdotis incumbit,
obedientiam et servitutem significat, quam Dominus
omnium propter salutem servorum subivit.
Nam cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo. Exinanivit enim se
ipsum, formam servi accipiens, factus obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis Philip. II
. Causam
quippe mortalitatis nec contraxit origine, nec
commisit in opere; quia quod non rapuit, hoc exsolvit Psal. LXVIII.
Dedit enim illi calicem Pater,
non judex; amore, non ira; voluntate, non necessitate;
gratia, non vindicta. Hic est ille Jacob qui,
parens praecepto patris Isaac et consilio matris suae
Rebeccae, servivit Laban, ut Rachel et Liam duceret
in conjugium Gen. XXVIII et XXXIX.
CAPUT XXXIX. De tunica.

Tunica poderis, quae hyacinthini coloris erat in
veteri sacerdotio, tintinnabulis et malis punicis ab
inferiori parte pendentibus, ut pontifex totus vocalis
incederet, coelestem Christi doctrinam insinuat.
Cujus notitiam habuerunt homines, quibus Deus
per prophetam ait: In montem excelsum ascende tu,
qui evangelizas Sion Isai. XL
. Praecipue tamen
hanc habuit tunicam evangelicae textrix doctrinae,
sapientia Dei Jesus Christus, et dedit illam apostolis
suis: Omnia, inquit, quaecunque audivi a Patre
meo nota feci vobis Joan. XV
. Hanc ergo significavit
illa tunica Domini, quam milites scindere noluerunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.