PL 217, col. 816

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

mortua est Jac. II
. Levemus ergo puras manus
sine discrepatione I Tim. II
, quaerentes quae sursum
sunt, non quae super terram, ubi Christus est in
dextra Dei sedens Colos. III
.
CAPUT XXIX. De epistola quae praemittitur evangelio.
Epistola quae praemittitur evangelio, praecursoris
designat officium, quod Joannes ante Christum
exercuit, qui praeivit ante faciem Domini parare
vias ejus. Sicut ipse testatur: Ego vox clamantis in
deserto, parate viam Domino Matth. III
. Joannes
ergo quasi subdiaconus fuit, id est subminister
illius, qui de se dicit: Non veni ministrari, sed
ministrare Matth. XX. Lex enim quasi paedagogus,
infantem Dei populum per manum Moysi custodiendum

suscipiens, illius adventum docuit exspectare
quem eidem populo jam adulto, per os
digitumque Joannes praesentem in carne monstravit,
ut eum ducens sequeretur ad regnum. Ecce,
inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi Joan. I
.
Praecessit namque lex Evangelium, sicut
umbra lucem, virga spiritum, timor charitatem;
initium perfectionem, dominantis praeceptum,
amantis consilium. Nam lex per Moysen data est,
gratia et veritas per Jesum Christum facta est ibid.
.
Epistola vero vox legis est, suam imperfectionem
Joannis testimonio profitentis, et ad perfectionem
evangelicam transmittentis. Hic est, inquit, de quo
dixi vobis: Qui post me venit ante me factus est,
cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere.

Me oportet minui, illum autem crescere. Non erat
ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum ibid.
. Lex quippe neminem
duxit ad perfectionem Hebr. VII. Hinc est
ergo, quod subdiaconum legentem epistolam unus
acolythus comitatur, diaconum vero legentem evangelium,
tam subdiaconus quam acoluthus comitantur;
quia praedicationem Joannis pauci secuti
sunt, sed praedicationem Evangelii plurimi susceperunt.
Unde discipuli leguntur dixisse Joanni: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium
perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt
ad eum
Joan. III
. Ut ergo cognovit Jesus, quia

Pharisaei audierunt, quod Jesus plures discipulos
faceret quam Joannes, reliquit Judaeam, etc. Ioan. IV.
Quia vero Joannes fuit limes praecedentium et subsequentium,
medius inter apostolos et prophetas
(nam lex et prophetae usque ad Joannem, et ex eo
regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim
facit Matth. XI ), ideo epistola nec semper legitur
de prophetis, nec semper de apostolis, sed interdum
sumitur de Veteri Testamento, interdum de Novo.
Quia Joannes, cujus vocem repraesentat epistola,
cum antiquis praedixit Christum venturum: Qui
post me venit, ante me factus est, et cum modernis
Christum ostendit praesentem: Ecce Agnus Dei, qui
tollit peccata mundi. Epistola vero Graece, Latine supermissio
vel superrogatio nuncupatur, quod nomen

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.