PL 217, col. 817

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

bene congruit litteris apostolicis, quae superrogatae
sunt Evangelio, de quibus frequentius leguntur
epistolae. Apostolicus enim ordo per illum
stabularium intelligitur, cui Samaritanus commisit
hominem a latronibus spoliatum, vulneratum et
semivivum relictum, proferens duos denarios, et
dicens ei: Curam illius habe, et quodcunque supererogaveris,
ego, cum rediero, reddam tibi Luc. X
.
CAPUT XXX. De reverentia quam subdiaconus exhibet episcopo post lectam epistolam.
Quod autem subdiaconus cum acolytho ad sacerdotem
post lectam epistolam accedit, illud insinuat,
quod Joannes cum audisset in vinculis opera Christi,
mittens duos ex discipulis suis, ait illi: Tu es

qui venturus es, an alium exspectamus Matth. XI
?
ut per visa miracula Christum jam venisse cognoscerent.
Unde respondens Jesus, ait illis: Euntes renuntiate
Joanni quae vidistis et audistis: Caeci vident, claudi
ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt,
pauperes evangelizantur ibid.
. Et quia dextra Domini fecit virtutem
Psal. CXXVII
, ideo
subdiaconus osculatur sacerdotis dextram. Quia
vero per visa miracula cognovit hunc esse de quo
magister praedixerat: Qui post me venit, ante me
factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti
solvere, pronus ad pedes, calceamentum Romani
pontificis osculatur. Sacerdos vero subdiaconum
benedicit, quia Christus commendavit Joannem. Quid,
inquit, existis in desertum videre? prophetam?

Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
Amen dico vobis, inter natos mulierum non surrexit
major Joanne Baptista Matth. III
. Subdiaconus
ergo post finem, sed diaconus ante principium
lectionis ad sacerdotem accedit, et exhibet reverentiam,
quia lex accepit finem in Christo, sed Evangelium
originem sumpsit ab ipso. Nam lex et prophetae
usque ad Joannem, Evangelium et apostoli
post Joannem.
CAPUT XXXI. De graduali.
Verum quia Joannes poenitentiam praedicabat: Poenitentiam,
inquit, agite, appropinquabit enim
regnum coelorum; et iterum: Facite dignos fructus

poenitentiae Matth. III
. Merito post epistolam graduale
consequitur, quod poenitentiae lamentum insinuat.
Propter quod in diebus Pentecostes tollitur
de officio, quia videlicet dies illi futurum in regno
Dei felicem Ecclesiae statum significant. Quando jam
area Christi ventilabro quod est in manu ejus purgata,
grana reponentur in horreo felicitatis aeternae.
Dicitur autem graduale a gradibus humilitatis, utpote
illi conveniens, qui necdum ascendit de virtute
in virtutem, sed adhuc in valle lacrymarum
positus Psal. LXXXIII, jam tamen ascensiones in
corde disposuit. Rectius ergo faciunt, qui graduale
non festivis aut modulationis vocibus efferunt;
sed quasi cantum gravem et asperum simpliciter
potius et lamentabiliter canunt. Potest tamen

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.