PL 217, col. 917

De vita et passione Domini Nostri Jesu Christi (Innocentius III), J. P. Migne · De omnibus Sanctis (Innocentius III), J. P. Migne · Hymnus (Innocentius III), J. P. Migne

Auxilientur nobis, pie Domine Jesu Christe, omnes
passiones tuae, et defendant nos ab omni dolore
et tristitia, ab omni periculo et miseria, ab
omni peccato et cordis immunditia, ab omni scandalo
et infamia, a morbis malis animae et corporis,
et a morte subitanea et improvisa, et ab omni
persecutione inimicorum visibilium et invisibilium,
scimus enim quod in quacunque hora vel die passionis
tuae memoriam habuerimus, salvi erimus:
ideo de immensa tua pietate confisi te deprecamur,
piissime Salvator, per benignissimas sacratissimasque
passiones tuas, ut benigno nos protegas
auxilio, et continua pietate ab omni malo nos conserves.
Qui vivis, etc.
ORATIO III.

A cunctis nos, quaesumus, Domine, mentis et
corporis defende periculis, et intercedente beata
et gloriosa virgine Dei genitrice Maria: cum beatis
apostolis tuis Petro et Paulo, atque beato N. et omnibus
sanctis, salutem nobis tribue benignus et pacem,
ut destructis adversitatibus et erroribus universis,
Ecclesia tua secura tibi serviat libertate.
Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
ORATIO II.
Exaudi nos, salutaris noster, ut per unigeniti
Filii tui sacratissimae passionis virtutem a cunctis
nos mentis et corporis hostibus tuearis, gratiam

Ave mundi spes Maria,
Ave mitis, ave pia,
Ave charitate plena.
Virgo dulcis et serena
Sancta parens Jesu Christi
Electa sola fuisti.
Esse mater sine viro,
Et lactare modo miro.
Angelorum imperatrix,
Peccatorum consolatrix,
Consolare me lugentem,
In peccatis jam fetentem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.