PL 217, col. 918

De vita et passione Domini Nostri Jesu Christi (Innocentius III), J. P. Migne · Hymnus (Innocentius III), J. P. Migne · De omnibus Sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

Domine Deus de Deo, lumen de lumine, qui humanum
genus ex praecepto Patris patibulo crucis
proprio sanguine redimere dignatus es, te suppliciter
exoramus, ut non secundum peccata nostra facias
nobis, sed secundum misericordiam tuam salvos
fac nos indignos famulos tuos: tu quoque exsurge
in adjutorium nostrum, et esto nobis turris
fortitudinis, et clypeus inexpugnabilis justitiae, a
facie tam corporalis, quam incorporalis inimici,
atque ab omni peccato et poena misericorditer nos
libera, et ab omni adversitate corporis et animae
clementer nos defende. Qui vivis, etc.

Me defende peccatorem,
Et ne tuum des honorem
Alieno et crudeli,
Precor te regina coeli,
Me habeto excusatum,
Apud Christum tuum natum:
Cujus iram pertimesco,
Et furorem expavesco
Nam peccavi illi soli.
O Maria Virgo, noli
Esse mihi aliena,
Omni gratia tu plena.

tribuens in praesenti, et gloriam in futuro. Per
eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
ORATIO III.
Mundet et muniat nos, quaesumus, Domine,
unigeniti Filii tui pretiosissimus sanguis effusus
et tibi oblatus in cruce, et intercedente beata
virgine Dei genitrice Maria, cum beatis apostolis
tuis Petro et Paulo, atque beato N. et omnibus
sanctis, a cunctis nos reddas et perversitatibus
expiatos, et adversitatibus expeditos. Per eumdem
Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti
Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.