PL 217, col. 929

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

Sancta quippe mater Ecclesia, nova semper prole
fecunda concipit, parit, et nutrit. Concipit, catechizando
quos instruit. Parit, baptizando quos
abluit. Nutrit, commmunicando quos reficit. Eos
autem ex aqua, et Spiritu Sancto viro suo Christo
regenerat; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate
viri, sed ex Deo nati sunt. Quia quod natum
est ex spiritu, spiritus est.
De Spirituali Fornicatione.
His quoque de causis inter Deum et animam conjugium
spirituale contrahitur: ut anima scilicet et
cohibeatur a vitiis, et propagetur in meritis. Nam
si juxta Prophetam Idololatria est fornicatio, et secundum
Apostolum avaritia est idololatria, constat
itaque quod avaritia est fornicatio: dicit enim Apostolus:

Avaritia est Idolorum servitus. Rursus
Samuele testante probatur, quod quasi peccatum
ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriae,
nolle acquiescere. Quisquis ergo repugnat,
et mandatis non acquiescit Divinis, quasi peccatum
ariolandi, et idololatriae scelus committit. Sicut
enim mulier cum adulteratur carnaliter, proprio
viro despecto, se subjicit alieno; sic anima cum
praevaricatur mortaliter, vero Deo contempto, se
supponit Diabolo. Non est enim conventio lucis
ad tenebras, neque Christi ad Belial. Sicut ergo propter
amorem viri femina cohibetur ab adulterio,
sic propter amorem Dei anima cohibetur a vitio.
De Spirituali Prole.
Cujus amorem cum in corde conceperit, perfectos
filios in opere parit, juxta verbum Psalmistae dicentis:
Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus
domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu
mensae tuae. Quasi dicat: Uxor tua, id est fidelis
anima, sicut vitis abundat, id est jucundos
operum fructus abunde producit; in lateribus domus
tuae, id est in sinceritate cordis, et veritate; ut sinceritas
formet intentionem, et veritas finem: quatenus
opera ex sincera intentione ad verum finem
procedant. Domus Dei, cor purum intelligitur, juxta
quod alibi dicit: Perambulabam in innocentia
cordis mei, in medio domus meae. Cujus duo sunt latera,
sinceritas intentionis, et veritas finis; ut
opera fiant: Non in fermento malitiae, et nequitiae;

sed in azymis sinceritatis, et veritatis. Filii
tui, id est opera bona, quae tu gignis ex anima,
sunt sicut novellae olivarum, id est viret oleo charitatis
intentio. In circuitu mensae tuae, id est circa
doctrinam Sacrae Scripturae, quam alibi mensam
appellat. Unde: Parasti in conspectu meo mensam.
Docet, ut anima sicut vitis abundet exercendo
justitiam; et sicut oliva fructificet exercendo misericordiam.
Unde Samaritanus appropians vulnerato,
superinfundit vinum et oleum. Isti sunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.