PL 217, col. 930

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

Filii, qui fecunditatem afferunt, sed virginitatem
non auferunt. Imo virginitatem anima non servaret,
nisi tales filios procrearet, quia maledicta sterilis,
quae non parit. Quod bene significatum est in
conjugio Joseph et Mariae, quoniam antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu
Sancto. Antequam convenirent inventa est:
Ecce virginitas
in unitate. In utero habens: Ecce fecunditas.
De consensu animorum, et commistione corporum.
Caeterum duo sunt in conjugio: consensus animorum,
et commistio corporum. Quorum alterum
significat charitatem, quae consistit in spiritu inter
Deum et justam animam: reliquum designat conformitatem,
quae consistit in carne inter Christum

et sanctam Ecclesiam. Magnum quidem Sacramentum,
quod est in carne; sed plane majus quod est
in spiritu. Nam spiritus est, qui vivificat: caro
autem non prodest quidquam.
De Charitate sponsae ad sponsum.
Ad spirituale conjugium, quod per animi charitatem
contrahitur inter Deum et justam animam
spectat illud, quod sponsa de sponso dicit in Cantico:
Introduxit me rex in cellam vinariam, et
ordinavit in me charitatem. Fulcite me floribus, stipate
me malis, quia amore langueo. Loquitur hic vel anima,
vel Ecclesia. Sed anima dicit: Introduxit me
rex in cellam vinariam, id est in sanctam Ecclesiam,
quae dicitur cella vinaria, quia vinum laetificans
Spiritus Sancti continet gratiam, de qua legitur:

Vinum laetificat cor hominis. Vel dicit Ecclesia: Introduxit me rex in cellam vinariam,
id est
in Sacram Scripturam, quae dicitur cella vinaria,
quia vinum novum, id est doctrinam continet Evangelicam,
de qua legitur: Nemo mittit vinum
novum in utres veteres. Et ordinavit in me charitatem,
id est docuit me regulam diligendi.
De Ordine Charitatis.
Rectus ordo charitatis hic est: ut homo primo
loco diligat Deum; secundo se ipsum; tertio proximum.
Et in se diligat magis quod majus est, id
est animam; et minus, quod minus est, id est corpus.
Inter proximos autem diligat primo parentes,
deinde domesticos, ad ultimum inimicos: et forte

magis bonos debet in charitate praeferre. Deum autem
debet diligere propter se, proximum, propter
Deum. Sed bonum in Deo, malum ad Deum.
Quantum autem ex ordinata charitate profecerit,
consequenter ostendit. Fulcite me floribus, stipate
malis, quia amore langueo. Loquitur adolescentulis,
et exprimit magnitudinem charitatis, quando dicit: Ego amore langueo;
id est prae magnitudine charitatis
infirmor, non in Deo, sed in mundo; non in spiritu,
sed in carne, non in coelestibus, sed in terrenis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.