PL 217, col. 931

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

Cupiens
dissolvi, et esse cum Christo. Quem enim
perfecta charitas imbuit in terrenis prorsus cecidit,
secundum illud: Fortis est ut mors dilectio, dura
sicut infernus aemulatio . . . . Aquae multae, id est populi, non potuerunt exstinguere charitatem.
Et ideo, vos
adolescentulae, Fulcite me floribus, id est recreate
me vestris virtutibus. Stipate me malis, id est sustentate
me vestris operibus. Per flores enim, et mala
opera designantur et virtutes. Nam anima
floret in virtutibus, et fructificat in operibus. Multum
enim recreatur perfectus, cum videt proficere
imperfectum: propter quod dicebat Apostolus: Vos estis gloria nostra, et gaudium.
De Charitate sponsi ad sponsam.
Quanta vero charitate Christus amet Ecclesiam,

ostendit Apostolus dicens: Viri, diligite uxores
vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit
semetipsum pro ea. Majorem ergo charitatem nemo
habet, quam ut ponat quis animam suam pro amicis
suis. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum
unigenitum daret pro mundo. Qui proprio Filio
suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
illum.
De Conformitate naturae inter sponsum et sponsam.
Ad sacramentale ergo conjugium, quod per naturae
conformitatem contrahitur inter Christum, et
sanctam Ecclesiam, spectat illud, quod inquit
Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de
carne mea . . . . Propter hoc relinquet homo patrem, et
adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una.

Nam: Cum, Christus, in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed
semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut
homo. Ut recte jam sponsus dicere possit de sponsa: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea.
Verbum
enim caro factum est, et habitavit in
nobis.
Quomodo Christus dereliquit patrem, et matrem, et adhaesit Ecclesiae.
Propter hoc ergo, id est propter dilectionem Ecclesiae,
Christus homo, de quo dicit Psalmographus:
Homo factus est in ea; et ipse fundavit eam
Altissimus, dereliquit patrem, id est: Exinanivit
se, formam servi accipiens,
non deserendo naturam
divinam, sed assumendo naturam humanam; quia
non secundum Divinitatem, sed secundum humanitatem
apparuit. Et reliquit matrem suam, id est
deseruit Synagogam, de qua secundum carnem ortus
est. In cujus figuram Jesus dereliquit Judaeam,
et abiit in regionem juxta desertum, in civitatem,
et ibi morabatur cum discipulis suis. Et adhaesit
uxori suae, id est Ecclesiae se conjunxit, ut sit: Unum ovile, et unus pastor.
Et ita duo, scilicet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.