PL 217, col. 932
De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne
Ecclesia et Christus, sunt in carne una, id est in
una carnis natura. Quia: Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis.
De tribus bonis Conjugii.
Tria vero sunt principalia bona conjugii. Fides,
Proles, et Sacramentum. Fides ad castitatem.
Proles ad fecunditatem: Sacramentum ad stabilitatem
refertur. Haec in sacramentali conjugio sacramentaliter
invenimus.
De Fide.
Tanta namque fidei puritate Christo copulatur
Ecclesia, ut inter eos nunquam conjugii castitas
violetur. Unde Salomon in Parobolis laudes Ecclesiae
prosequitur dicens: Confidit in ea cor viri sui.
Cor viri confidit in illa, quam credit castam, quam
credit pudicam, quam credit honestam; de qua nihil
suspicatur iniquum, nihil sinistrum, nihil adversum.
Ne quis autem existimet, quod per fallaciam
mulieris in hac sua fide fallatur, diligenter attendat,
quod super hoc veritas dicat in Evangelio: Cognosco oves meas, et cognoscunt me meae.
Alienum
non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt
vocem alienorum. Ecclesia siquidem, quae per
oves, et earum innocentiam designatur, non sequitur
alienum, non extraneum, non adulterum, sed
suum, scilicet proprium virum, sed dilectum, quem
diligentissime quaerit, et invenit, ubi pascit, et accubat
in meridie, ne juxta quod inquit in Canticis:
Incipiat vagari post greges sodalium. Ut enim inviolatam
Christo fidem servaret Ecclesia, pro fide
nominis ejus universa pertulit genera tormentorum,
ne Christo deserto Idolis adhaereret. Sancti enim ludibria et verbera experti, insuper et vincula, et
carceres, lapidati sunt, interfecti sunt, tentati sunt, in
occisione gladii mortui sunt,
etc.
De Prole.
Quanto ergo satagat desiderio prolem Ecclesia de
Christo suscipere, Doctor Ecclesiae manifeste declarat,
inter caetera dicens: Filioli mei, quos iterum
parturio, donec formetur Christus in vobis. Nam
et Lia quondam datis mandragoris, mercede conduxit
Jacob, ut ad illam intraret, de quo concepit,
et peperit. Christus quoque suscipiendae prolis affectum
per Isaiam exprimit dicens: Nunquid ego,
qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus?
Si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis
ero? Propheta quoque dicit in Psalterio: Qui
habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum
laetantem. Eamdem et sterilem, et matrem filiorum
appellat: sed prius sterilem, antequam Christo copulata
fuisset; postea vero matrem filiorum laetantem:
secundum illud Propheticum: Lauda sterilis,
quae non paris: exulta, quae non parturis, quia
multi filii desertae magis, quam ejus, quae habet virum.