PL 217, col. 933

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

Multiplicabo semen tuum sicut arenam, quae
est in littore maris. Eos autem, quos amantissime
suscipit, religiosissime nutrit, ne contingat de natis
Ecclesiae, quod accidit de filiis Synagogae, de quibus
ipse conqueritur apud Prophetam: Filios, inquit,
nutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt
me. Ecclesia vero, quos genuit, doctrinis instituit
salutaribus, et moribus informat honestis. Cibat
eos pane vitae, et intellectus, et potat eos aqua
sapientiae salutaris. Venite, inquit, panem comedite
mecum, et bibite vinum meum, quod miscui vobis.
Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate in viis
prudentiae. Dat et panem coelestem et calicem salutarem,
de quo si quis gustaverit, vivet in aeternum;
omne delectamentum in se habentem, et omnem

saporis suavitatem. Hic est panis vivus, qui de
coelo descendit; quem filiis suis tradidit Ecclesia.
De Sacramento.
Sacramentum autem inter Christum, et Ecclesiam
inseparabilem perseverat; sicut sponsa de sponso
dicit in Cantico: Inveni quem diligit anima mea:
tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in
domum matris meae. Christus quoque cum dixisset
Apostolis: Nunquid et vos vultis abire? Petrus
pro tota respondit Ecclesia: Domine verba vitae
aeternae habes: et ad quem ibimus? Ad hoc inseparabile
Sacramentum pertinere dignoscitur, quod
Christus loquens Apostolis Catholicae promittit Ecclesiae:
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus,
usque ad consummationem saeculi. Haec, quae dicta

sunt de tribus bonis conjugii juxta sacramentale
conjugium, facile possunt ad spiritale conjugium
retorqueri.
De Conjugalis vinculi firmitate.
Porro fides, et proles in ordinato conjugio semper
adhaerent. Nam interdum castitas violatur, et
fecunditas impeditur. Sacramentum autem ita stabile
perseverat, ut sine ipso esse non possit conjugium.
Manet autem semper vinculum inter viventes
conjugale, ut etiam causa fornicationis intervenienti
divortio conjugalis vinculi firmitas non solvatur;
Domino testante, qui ait Quicumque dimiserit
uxorem suam, nisi ob fornicationem et aliam duxerit,
moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur.

Apostolus vero necessariam veritatem secuturus
adjunxit: similiter qui ab uxore discesserit. Similiter
quasi de conjugio Christi recedens, et fide; et vir
si discesserit ab uxore.
De Spirituali Conjugio.
Sic et Apostata perdita Sacramentum fidei non
amittit, quod lavacro regenerationis accepit; redderetur
enim redeunti sibi, si discederet ab admisso,
Habet hoc qui recesserit ad cumulum supplicii, non
ad meritum praemii. Sicut ergo per fornicationem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.