PL 217, col. 940
De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne
et habitantibus Jerusalem in ablutionem peccatoris,
et menstruatae. Propter quod et Veritas inquit
in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et
Spiritu Sancto, non intrabit in regnum coelorum.
Sed Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus
erit.
De Unguento.
De unguento Sponsa dicit ad Sponsum in Canticis:
Curremus in odorem unguentorum tuorum.
Unguenta sunt Spiritus Sancti chrismata, quae conficiuntur
ex illis pigmentis, quae Isaias commemorat,
dicens: Requiescit super eum spiritus sapientiae,
et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis,
spiritus scientiae, et pietatis, et replevit eum spiritus
timoris Domini. Haec sunt aromata myrrhae, et
thuris, et universi pulveris pigmentarii. Unguenta
ista redolent, et impinguant. Redolent exterius
hilari fama, impinguant interius spirituali laetitia.
Propter hilarem famam dicit Apostolus: Christi
bonus odor sumus in omni loco, et: Domus impleta
est ex odore unguenti. Propter spiritualem laetitiam,
inquit Psalmista: Impinguasti in oleo caput meum,
et: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.
Unguentum istud principaliter abundat in Christo,
cui sine mensura datus est Spiritus, quia Unctus
est oleo laetitiae prae consortibus suis. Sed unguentum
a capite descendit in barbam, et a barba in
oram vestimenti descendit, quia de plenitudine
ejus omnes accepimus; primum Apostoli, deinde
caeteri. Haec est unctio, quae secundum Joannem
docet de omnibus;
qua Reges et Sacerdotes unguntur,
sed illi, de quibus Petrus Apostolus ait: Vos
estis genus electum, regale sacerdotium.
De Ornatu.
De ornatu loquitur Salomon in Parabolis: Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura vestimentum
ejus: Omnes
domestici ejus vestiti sunt
duplicibus. Vestes Ecclesiae sunt virtutes, quibus
Ecclesia protegitur, et ornatur, secundum illud
Propheticum: Sacerdotes tui induant justitiam.
Et: Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt
frumento. Tot igitur habet diversitates vestium,
quot habet varietates virtutum, juxta quod alibi legitur:
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato,
circumdata varietate. Propter quod domestici
ejus, id est fideles in domo Domini conversantes,
dicuntur vestiti duplicibus, id est diversis virtutibus
ornati. Stragulata vero vestis est illa, quae non
solum texitur ex virtutibus, verum et contexitur ex
operibus, ut varietate, textura firmissima contexatur;
haec est virtus operans, et operatio virtuosa.
Quia vero duo sunt genera Fidelium in Ecclesia, videlicet
Confessores, et Martyres, recte subjungitur: Byssus, et purpura vestimentum ejus.
Purpura namque