PL 217, col. 941
De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne
Martyribus convenit propter sanguinem, de quo
tingitur: Byssus autem congruit Confessoribus propter
candorem, quem ex maceratione sortiuntur.
Quocirca Sacerdotalis ornatus contextus erat ex auro, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto,
et bysso retorta opere polymito,
id est vario, de
quibus plenius egimus in libello, qui de Missarum
mysteriis appellatur. Gaudeamus ergo et exultemus,
quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit
se. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino
splendenti, et candido. Byssinum enim justificationes
sunt sanctorum. Haec est Sara maturior, Rebecca
sapientior, Lia fecundior, Rachele gratior, Anna
devotior, Susanna castior, Juditha animosior, Edissa
formosior: Multae filiae congregaverunt divitias:
haec autem supergressa est universas.
De Pulchritudine sponsae.
Ecce quanto decore Christus venustavit Ecclesiam;
ut recte dicat in Canticis: Tota pulchra es,
amica mea, virtutibus decorata: et macula non est in te
criminibus expoliata. Sed quomodo tota pulchra, et
sine macula, cum modo macula sit in Luna? Et
multi sunt in Ecclesia, qui vitiorum sordibus inquinantur?
Nam et Arca Noe munda continuit
et immunda: domus Abrahae, liberam habuit, et
ancillam: uterus Rebeccae praedestinatum reportavit,
et reprobum. Sagena piscatoris bonos
recepit, et malos: ager hominis triticum attulit,
et zizania: rex quoque bonos, ac malos jussit
ad nuptias introduci. Licet autem illud sit absque
dubitatione verissimum secundum statum triumphantis
Ecclesiae, quem habet in patria: verum est
tamen secundum statum militantis Ecclesiae, quem
habet in via; sed quantum ad illos, quid non solum
numero, sed merito: non solum nomine, sed numine
sunt in Ecclesia, qui spectant non solum ad
sacramentale, sed et ad spirituale conjugium. Porro
cum nec infans unius diei sine peccato sit super
terram: non est enim homo justus in terra, qui faciat
bonum, et non peccet. Et si dixerimus, quoniam
peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et
veritas in nobis non est, quoniam in multis offendimus
omnes, quomodo verum est, quod vel anima
justa tota sit pulchra, et macula non sit in illa?
Nam si careat criminali, sed non penitus veniali.
Ceterum venialis culpa non maculat animae pulchritudinem.
Nam sicut stilla situlae non extinguit, sed
accendit fornacis ardorem, ita venialis offensa non
minuit, sed incendit caritatis fervorem. Septies
enim in die cadet justus vir, et fortior resurget,
Cadit, inquam, non in criminale, sed in veniale peccatum,
a quo per sacrificium contribulati spiritus
fortior elevatur.
De Desponsatione.