PL 217, col. 942

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

His ergo ornata virtutibus Ecclesia desponsatur,
et ad plenitudinem desponsationis omnimodam annulatur,
amplexatur, et osculatur; annulo fidei, amplexu
spei, osculo caritatis. In cujus figura pater accurrens
filio revertenti, cecidit super collum ejus, et
osculatus est eum . . . . . . Dixitque pater ad servos
suos . . . . . . date annulum in manu ejus, etc.
De forma contrahendi.
Forma vero conjugii contrahendi simul in utroquo
servatur. Cum enim vir, et mulier ad contrahendum
conveniunt, praesentibus arbitris uterque
quaerit ab altero, si velit ipsum accipere; cumque
responderit: Volo; statim uterque dicit ad alterum:
Et ego accipio te in meum. Ita cum catechumenus,

et sacerdos ad baptizandum conveniunt, patrinis
praesentibus, sacerdos interrogat: Utrum catechumenus
credat in Trinitatem? Cumque responderit: Credo;
statim ille subjungit: Et ego te baptizo in
nomine Trinitatis; sacramentale namque conjugium
in baptismate celebratur. Quod bene recolitur, cum
in Epiphania quasi carmen nuptiale cantatur: Hodie coelesti sponso juncta est Ecclesia, quoniam in
Jordane lavit Christus ejus crimina; currunt cum
muneribus Magi ad regales nuptias; et ex aqua facto
vino laetantur convivae.
Ut enim Christus ascenderet,
quo per sacramentum baptismi sacramentales
nuptiae contrahuntur, quibus Christo copulata Gentilitas,
eodem die, quo fuit adoratus a Gentibus,
excursis triginta annis baptizatus est in Jordane,

ac revoluto anno, nuptias consecravit. Et sicut in
baptismo vim regenerativam aquis exhibuit, sic ad
nuptias vim conversivam in aquis exercuit, cum
aquam convertit in vinum. Ut quemadmodum frigidus
liquor est mutatus in calidum, et calidus in
rubentem: ita qui frigidus, et pallidus fuerat per
peccatum, fiat calidus, et rubens per baptismum,
qui Christi sanguine rubricatur.
De Paranymphis.
In Sacramenti conjugio, quod inter Christum, et
Ecclesiam est contractum, Joannes extitit paranymphus,
qui viam ante faciem Domini praeparavit;
sicut scriptum est per Isaiam Prophetam dicentem:
Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domini,
rectas facite semitas Dei nostri. Hic est, de quo per

Malachiam Prophetam Pater inquit ad Filium: Ecce ego mitto Angelum meum;
id est Joannem, qui
dicitur Angelus, non naturae proprietate, sed officii
dignitate, quia Christum et praenunciavit praesentem. Venit,
inquit, fortior me post me, cujus non
sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Et: Qui
post me venit, ante me factus est. Rursus: Hic est
de quo dixi vobis: Ecce Agnus Dei, ecce qui tolli

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.