PL 217, col. 943

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

peccatum mundi, qui praeparabit viam ante te, scilicet
poenitentiam, et baptismum. Poenitentiam, inquit,
agite, appropinquavit enim regnum Coelorum,
Et Ego baptizo vos aqua; medius autem vestrum
stat, qui baptizabit vos Spiritu Sancto, et igni. Et
statim post annunciationem Joannis, veniet ad
templum sanctum suum (id est ad Ecclesiam, ut illam
desponsando sanctificet: de qua dicit Apostolus: Templum Domini sanctum est, quod estis vos) Dominator,
quem quaeritis, et Angelus testamenti quem
vos vultis.
Metaplasmus est. Convertit enim sermonem
ad illos, qui Christi desiderabant adventum
dicentes: Emitte Agnum, Domine, dominatorem
terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion. Hic est
ergo vox Verbi judicis, paranymphus sponsi, lucerna

solis, qui se sponsi vocat amicum, et exhibet
paranymphum. Qui habet, inquit, sponsam, sponsus
est, amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum,
gaudio gaudet propter vocem sponsi. In spirituali vero
conjugio, quod inter Deum et animam celebratur,
paranymphus est timor, qui caritatem introducit:
Nam Timor Domini expellit peccatum. Et: Initium
sapientiae timor Domini. De quo dicitur per prophetam:
A timore tuo, Domine, concepimus, et peperimus
spiritum salutis.
De solemni conjugio.
Sacramentale conjugium noluit esse clandestinum,
sed omnibus manifestum. Nam In sole posuit
tabernaculum suum; et ipse tanquam sponsus

procedens de thalamo suo. In sole, id est manifesto;
juxta quod alibi dicitur: Non venit lucerna, ut
ponatur sub modio, sed super candelabrum. Notum
enim fecit Dominus salutare suum; in conspectu
gentium revelavit justitiam suam. Propterea dicebat
Apostolis: Quae dico vobis in tenebris, dicite in
lumine; et quae in aure auditis, praedicate super tecta.
Euntes in mundum universum praedicate Evangelium
omni creaturae . . . . . . Illi autem profecti praedicaverunt
ubique, Domino cooperante, et sermonem
confirmante, sequentibus signis. Quapropter In
omnem terram exivit sonus eorum: et, in fines orbis
terrae verba eorum. Hoc sacramentale conjugium
quilibet Christianus debet publice confiteri; Nam
corde creditur ad justitiam: ore autem confessio

fit ad salutem. Propter quod ipse dicit in Evangelio: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor
et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est.
Et Qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis
erubescet, cum venerit in gloria sua, et Patris,
et sanctorum Angelorum.
De Clandestino Conjugio.
Spirituale conjugium contrahitur in occulto, quia
Deus justificat hominem sine homine. Spiritus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.