PL 217, col. 945

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

Cum autem ingreditur Ecclesia in locum tabernaculi
admirabilis usque ad domum Dei, tunc, in
voce exultationis, et confessionis, erit sonus epulantis:
tunc in Coeli palatio nuptiale convivium celebrabit,
de quo Veritas inquit Apostolis: Edetis,
et bibetis super mensam meam in regno meo. Et Angelus
ad Joannem Beati qui ad coenam nuptiarum
Agni vocati sunt. Faciet illos discumbere, et
transiens ministrabit illis. Beati qui esuriunt, et
sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Et inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Quando torrente
voluptatis suae potabit eos, semper saturabuntur,
et nunquam fastidient. Saturitas illa nunquam
incurret fastidium, quia suavitas illa semper ingeret

desiderium. Tunc plene gustabunt, quam dulcis
est Dominus: cum ipse Deus erit omnia in omnibus;
Cibus, potus, saturitas, et satietas singulorum;
dulcedo incorporalis: suavitas ineffabilis: odor inextimabilis. Quam magna
multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Magna
quidem est multitudo dulcedinis, quoniam una sufficit
omnibus, et non sufficiunt omnes uni, quam
tamen non in praesenti tribuis, sed in futuro reservas:
quoniam abscondisti eam timentibus te. Satiabor,
inquit, cum manifestabitur gloria tua. Tu
nempe dixisti: Ego vincenti dabo manna absconditum.
Quod nec oculus vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit, etc. Ego vincenti dabo
edere de ligno vitae, quae est in Paradiso Dei mei.

Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis; de qua qui biberit,
non sitiet in aeternum.
De Sacramentali Convivio.
Interim autem donec sponsa traducatur in regnum,
ne deficiat expectando, sponsus ei solemne
convivium praeparavit, quantum, et quale non fuit
a saeculo celebratum. Illud utique, quod filio revertenti
pater exhibuit, in quo jussit occidi vitulum
saginatum. In hoc convivio deliciae spirituales abundant,
quae prae ceteris cibis, et potibus mentem satiant,
et saginant.
De Pane.
Panis enim coelestis apponitur, de quo Si quis
manducaverit, vivet in aeternum. Panis iste sumitur,
non consumitur: editur, et non egeritur: manducatur,

et non incorporatur, sed manducatus incorporat,
et manducans incorporatur: transsubstantiatur,
non transformatur, sed transformat, non
transsubstantiat: quotidie manducatur, et non deficit,
nec decrescit, quia quotidie transsubstantiatur,
et nec proficit, nec accrescit.
De carne.
Verum sub forma panis substantia carnis comeditur,
secundum illud: Panis, quem ego dabo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.