PL 217, col. 948
De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne
Prius igitur per Prophetas, qui prandium istud praenunciavere,
ad prandium Judaicum populum invitavit,
sed venire neglexit. Iterum per apostolos, qui
prandium istud annunciavere, ad prandium invitavit
eundem, sed venire contempsit: quin immo
quosdam ex illis, et istis affectos contumeliis occiderunt.
Ne ut nuptiae jam paratae remanerent, per
diversos praedicatores Gentilem populum invitavit,
qui credidit, et accessit; et impletae sunt nuptiae
discumbentium.
De tribus ordinibus.
Licet autem multi sint ordines convivarum, quia terribilis
ut castrorum est acies ordinata, tres tamen
sunt principales, Noe, Daniel, et Job: id est
Praelati, Continentes, et Conjugati; nam secundum
parabolam Evangelicam, duo sunt in agro; duo
in lecto; duo in mola, quorum unus assumetur, et
alter relinquetur. Intrantium enim ad nuptias quidam vestem
non habent nuptialem; Quoniam indigne
manducans, judicium sibi manducat, non dijudicans
corpus Domini. Vestis nuptialis est caritas, quae
multitudinem operit peccatorum. Probet ergo
seipsum homo, utrum habeat caritatem, et sic de
pane illo edat, et de calice bibat. Alioquin ligatis manibus, et pedibus mittetur in tenebras exteriores:
ibi erit fletus, et stridor dentium.
De Spirituali Convivio.
In spirituali vero conjugio spirituale convivium
celebratur. Illud utique, quod per singulos dies
septem filii Job cum tribus sororibus faciebant.
Tunc enim septem filii Job cum tribus sororibus
convivantur, quando septem dona cum tribus virtutibus
animum, quem afficiunt, interna satietate
reficiunt. De quo Dominus ait: Ecce ego sto ad
ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et
aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo
cum illo, et ipse mecum. Ad hoc convivium invitat
Psalmista, qui ait: Gustate, et videte, quoniam
suavis est Dominus. Petrus Apostolus: Lac concupiscite,
ut in salutem crescatis, si tamen gustatis,
quoniam dulcis est Dominus. Dulcedinem istam illa
jam gustaverat, quae dicebat: Comedi favum
meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte
meo: propter quod et alios ad gustandum invitat: Comedite, amici, et bibite, et inebriamini charissimi.
Gustatur super mensam de lignis Sethim quatuor
pedibus subsistentem, super quam panes propositionis
coram Domino ponebantur. Haec est mensa
Scripturae, super quam cibatur Ecclesia Pane
vitae, et intellectus et potatur aqua sapientiae salutaris.
EPITHALAMIUM IN LAUDEM SPONSI, ET SPONSAE.