PL 217, col. 949

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

Solent igitur cantores et psallentes nuptialibus
adesse conviviis, ut instrumentis, et canticis laetificent
discumbentes. Propter quod in illo convivio,
quod pater fecit filio revertenti, symphoniam, et
chorum legimus concrepasse. Per symphoniam intelligentes
instrumenta chordarum; per chorum
cantica vocum. Veniat igitur ad hoc nuptiale convivium
optimus ille cytharista David, et Epithalamium,
quod eructavit cor ejus, ad honorem sponsi,
et sponsae decantet.
PRAEFATIO. De commendatione Cantoris.
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego
opera mea regi. Clamat in persona pulsantis ad
ostium, ut intromittat ad nuptias. Et quasi janitor

illi respondeat: ideo tibi non patet ingressus, quia
joculatores, et histriones solent esse maledicentes
et adulterantes; insipientes, et arrogantes; Non
sum, inquit, insipiens, quoniam eructavit cor
meum; id est plenum sapientiae verbum protulit.
Non sum adulator, qui laudat ex ore, sed non laudat
ex corde; quia non solum os, sed cor eructavit.
Non sum arrogans, qui sibi tamquam proprium
attribuit alienum: quoniam eructavit cor
meum. Non sum maledicus, qui loquitur verbum
asperum, et malignum: quoniam eructavit cor
meum verbum bonum, verbum dulce, verbum suave,
verbum jucundum: Nam ex abundantia cordis
os loquitur. Et bonus homo de bono thesauro nova
profert, et vetera.
Sed quasi janitor replicaverit: Dic ergo mihi tu
verbum bonum, ut ego referam illud Regi. Non decet,
inquit, ut tu metas quae non seminasti: propterea
Dico ego opera mea, non tua, regi. Regi
non tibi, quia dignus est operarius mercede sua:
praesertim cum intendat perfecte laudare: videlicet
corde, ore, et opere. Corde: quoniam eructavit cor
meum. Ore: quoniam eructavit verbum bonum.
Opere, quia dico ego opera mea regi, scilicet laudes
sponsi, et sponsae, quas operatus sum ego inveniendo,
et componendo. Dico etiam opera mea regi;
id est consecro carmina mea Christo.
Et quasi janitor insultaverit, quod verbum ejus
confusum sit, et morosum. Non est, inquit, confusum,
quia lingua mea est calamus scribae velociter

scribentis: quasi dicat, Cur experimentum quaeris
ejus, qui in me loquitur Christus? Lingua mea est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.