PL 217, col. 950
De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne
calamus scribae velociter scribentis:
id est instrumentum
Spiritus Sancti celeriter inspirantis, qui
non sub humano cruciatu deliberat, sed repente ubicumque
vult spirat: secundum quod alibi legitur,
quia factus est repente de coelo sonus, tanquam
advenientis spiritus vehementis. Sicut enim
atramentum de cornu scriba per calamum imprimit
pergameno, sic Spiritus Sanctus veritatis scientiam
de Divinitatis arcano, per linguam Prophetae
cordi perfudit humano. Scriptor egregius, qui tabulas
legis similes omnino prioribus ab utraque
parte rescripsit: Velociter ergo scribet de illo, qui
juxta vaticinium Isaiae vocatur: Accelera, spolia,
detrahe, cito praedare.
Inter omnes utriusque sermones Rex cytharoedum
imperat introduci: qui protinus introductus laudes
regis excellenter extollit.
Narratio de laudibus sponsi.
Speciosus (inquit) forma prae filiis hominum.
Utriusque laudes et regis, et reginae prosequitur:
sed regem, quasi majorem, prius laudat, et excellentius;
reginam, quasi minorem, posterius, et remissius.
De sponso praemittit: Speciosus forma prae
filiis hominum. De sponsa subjungit: Astitit regina
a dextris tuis, in vestitu deaurato. Sponsum autem
quadriformiter laudat; a forma: a potestate: a
judicio: ab ornatu. A forma cum ait: Speciosus
forma prae filiis hominum. A potestate, cum ait: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
A judicio, cum subjungit: Sedes tua, Deus, in saeculum
saeculi: virga recta est, et virga regni tui. Ab
ornatu, cum subdit: Myrrha, et gutta, et casia a
vestimentis tuis.
Verum a forma multipliciter eum laudat: comparative
videlicet, aliis praeferendo, unde speciosus
forma prae filiis hominum: absolute, simpliciter
commendando, unde specie tua, et pulchritudine
tua intende, prospere, etc. Rursus laudat ipsum a
forma secundum utramque naturam; Secundum
humanitatem: Speciosus forma prae filiis hominum;
Secundum divinitatem: Specie tua, et pulchritudine
tua, etc. Item secundum pulchritudinem corporis: Speciosus forma prae filiis hominum;
et secundum
pulchritudinem cordis: Specie tua, et pulchritudine
tua intende, prospere procede, et regna; quasi dicat:
O Rex, licet in Isaia de te scriptum legatur: Vide
eum non habentem speciem, neque decorem propter