PL 217, col. 976
Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),
eum, quia veniet et non tardabit [(Habac. II)]
.
Interdum etiam usque ad finem exaudire prolongat
sicut superius dictum est: Exspectate donec impleatur
numerus fratrum vestrorum [(Apoc. VI)] . Nisi
enim quaedam Dominus in finem aliquando differret
exaudire, Psalmista non diceret: Usquequo, Domine,
oblivisceris me in finem [(Psal. XII)]
. Et iterum: Exsurge, quare obdormis, Domine, exsurge, et ne
repellas in finem
[(Psal. XLIII)]
.
Debet autem oratio esse fidelis, humilis, pia,
devota, intenta, compendiosa, assidua et discreta;
et quae talis fuerit, meretur proculdubio exaudiri.
Quod autem oratio debet esse fidelis, ostendit ipsa
Veritas dicens: Quidquid petieritis in oratione credentes,
accipietis [(Matth. XXI)]
; nam sine fide impossibile
est placere Deo [(Hebr. XII)]
; Justus autem ex
fide vivit [(Rom. I)]
. Hinc Jacobus apostolus ait: Si
quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei.
Postulet autem in fide, nihil haesitans [(Jac. I)]
.
Quod debeat esse humilis, Sapiens protestatur: Oratio humiliantis se penetrat
coelos, et donec appropinquet
non consolabitur, et non discedet donec Altissimus
aspiciat [(Eccli. XXXV)]
. Hinc est quod publicanus
ille ascendens in templum ut oraret, a longe
stans, nolebat oculos ad coelum levare, sed percutiebat
pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi
peccatori, secundum sententiam Veritatis descendit
in domum suam justificatus. Quia omnis qui se exaltat,
humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [(Luc. XVIII)]
.
Quod debeat esse pia, ut petat ea quae pertinent
ad animae salutem, Dominus ait: Petite, et accipietis,
ut gaudium vestrum plenum sit; quidquid
enim petieritis Patrem in nomine meo, id est in
nomine Christi Jesu, hoc est in nomine Salvatoris,
quod videlicet pertineat ad salutem, fiet utique vobis
[(Joan. XVI)]
, si pro vobis petatis, prout petere
debeatis, fiet, inquam, in praesenti vel in futuro.
Quod autem debeat esse devota, ut suaviter tanquam
incensum redoleat, Psalmista demonstrat: Dirigatur,
inquit, oratio mea sicut incensum in conspectu
tuo [(Psal. CXL)]
. Hoc incensum in dignum
odorem suavitatis offertur, de quo alibi legitur:
Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum
in conspectu Domini [(Apoc. VIII)] . Providendum est
ergo, ne muscae morientes perdant suavitate unguenti [(Eccle. X)]
,
id est ne importunae cogitationes
tollant devotionem orationis.
Quod debeat esse intenta, ut non tam ex ore,
quam ex corde procedat, dicit Scriptura: Delectare
in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui [(Psal.
XXXVI)]
. Apud me, inquit, oratio mea Deo vitae meae [(Psal. XLI)]
.
Talis fuit oratio Josaphat, qui, sicut
legitur in Paralipomenon, totum se contulit ad rogandum
Dominum [(II Par. XX)]
. Unde Anna loquebatur
in corde suo, tantumque labia ejus movebantur,
et vox penitus non audiebatur, effundens animam
suam in conspectu Domini [(I Reg. I)]
. Scriptum