PL 217, col. 977

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

est enim: Ante orationem praepara animam
tuam [(Eccli. XVIII)]
. Expedit tamen, ut devotionem
cordis oris pronuntiatio comitetur; quia quod
facit flatus carboni, hoc facit pronuntiatio devotioni.
Quod debeat esse compendiosa, Dominus ait: Orantes nolite multum loqui, sicut ethnici: putant
enim quod in multiloquio suo exaudiantur
[(Matth.
VI)]
. Unde protinus discipulos suos brevem edocuit
orationem, dicens: Sic orabitis; Pater noster qui
es in coelis [(ibid.)]
. Hinc alibi legitur: Non iteres
verbum in oratione tua [(Eccli. VII)]
, quoniam in
multiloquio non deest peccatum [(Prov. X)]
. Quid est
ergo quod legitur, quod et ipse Dominus factus in
agonia prolixius orabat? [(Luc. XXII.)]
Et: Erat pernoctans

in oratione Dei? [(Luc. VI.)]
Verum non inutile
multiloquium intelligitur, quando oratio est
devota: sed multiloquium intelligitur, cum ex
inutili prolixitate verborum oratio taediosa efficitur.
Quod debeat esse assidua, dicit Paulus: Sine
intermissione orate fratres [(I Thess. V)]
. Juxta quod
Veritas ait: Oportet semper orare, et nunquam deficere [(Luc. XVIII)]
.
Quoniam ut Jacobus ait: Multum
valet deprecatio justi assidua [(Jac. V)]
, nam oratio justi impinguat altare
[(Eccli. XXXV)]
. Unde et oratio
sine intermissione ab Ecclesia pro Petro fiebat
ad Deum, et fuit a carcere liberatus [(Act. XII)] .
Propterea Dominus praecepit: Petite, et dabitur
vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur

vobis [(Luc. XI)]
. Hinc est quod ille, qui pulsans
perseveraverat, ab amico panes obtinuit, propter
improbitatem ejus, quotquot habuit necessarios [(ibid.)]
:
et vidua, quae iniquo judici molesta fuerat,
per eum ab adversario meruit liberari [(Luc. VIII)] .
Tantae namque virtutis est orationis instantia, ut
a Deo extorqueat, quod ipse expresse negaverat,
sicut in libro Judicum dicitur: Non addam ultra,
ut liberem vos. Ite et invocate deos quos elegistis,
ipsi vos liberent in tempore angustiae. Dixeruntque
filii Israel ad Deum: Peccavimus, redde tu nobis
quidquid tibi placet, tantum tunc libera nos. Qui
doluit super miseriis eorum, et per manum Jephtae
libravit eos de manibus filiorum Amon [(Judic. X)] .

Hinc est etiam, quod licet Dominus responderit
mulieri Chananaeae: Non est bonum sumere panem
filiorum et mittere canibus, quia tamen illa non
cessaverat post ipsum et discipulos suos clamare,
dicens: Etiam, Domine, nam et catelli edunt de
micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, audire
meruit: O mulier magna est fides tua, fiat tibi
sicut vis [(Matth. XV)]
.
Quod autem debeat esse discreta, ipse Christus
perhibet dicens: Quaerite primum regnum Dei et
justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis [(Matth.
VI)]
; unde fideles sic docuit, dicens: Adveniat regnum
tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in
terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Ostendens quod discrete petenda sunt, aeterna quidem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.