PL 217, col. 978
Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),
in praemium; unde: Adveniat regnum tuum:
spiritualia vero ad meritum; unde: Fiat voluntas
tua: temporalia ad sustentationem; unde: Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie. Discrete quoque
petendum est, ut liberemur a malis praesentibus,
praeteritis, et in futuris; de praeteritis dicitur: Dimitte nobis debita nostra;
de praesentibus: Libera nos a malo;
de futuris: Et ne nos inducas
in tentationem [(ibid.)]
.
Qui taliter orat, nonnunquam obtinet apud Dominum,
non solum id quod petit, sed aliud quidem,
et amplius. Quemadmodum et Zacharias, qui cum
ingressus fuisset templum Domini, et omnis multitudo
populi hora incensi foris oraret, audivit ab angelo: Ne timeas, Zacharia,
ecce audita est oratio
tua, et Elisabeth uxor tua pariet tibi filium, et vocabis
nomen ejus Joannem
[(Luc. I)]
. Ezechias quoque
cum aegrotasset, et audisset Isaiam prophetam
dicentem: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et
non vives: convertit faciem suam ad parietem, et
oravit ad Dominum fletu magno, statim per eumdem
prophetam audivit: Haec dicit Dominus Deus David
patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas
tuas. Ecce sanavi te, et addam diebus tuis, quindecim annos, et de manu regis Assyriorum eruam
te, et protegam
urbem istam. Signum quoque
mirabile factum est, ut sol reverteretur decem gradibus
in horologio ad petitionem ipsius [(Isa.
XXXVIII)] , quemadmodum ad petitionem Josue, sol
unius diei spatio in medio coeli stetit [(Josue X)] .
Sic et Salomon audivit a Domino: Quia postulasti
verbum hoc, et non postulasti tibi divitias, nec dies
multos, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti
tibi sapientiam ad faciendum judicium, ecce
feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor
sapiens et intelligens, in tantum, ut nullus ante te
tui similis fuerit, nec post te surrecturus sit. Sed et
haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet
et gloriam, ut nemo fuerit tui similis in regibus
cunctis retro diebus [(II Paral. I)] .
Preces autem indignae sunt aliquando propter
personam, aliquando propter causam, aliquando
propter intentionem, aliquando propter modum,
aliquando propter ordinem, aliquando propter
finem. Propter personam indignae sunt preces,
sicut Dominus ait per Isaiam: Cum multiplicaveritis
orationem, non exaudiam, manus enim vestrae
sanguine plenae sunt [(Isa. II)]
. Nec tantum propter
personam ejus qui orat, verum etiam propter
personam illius, pro quo oratur. Juxta quod Dominus
praecepit Jeremiae: Noli orare pro populo
isto [(Jer. VII)]
. Propter causam indignae sunt preces,
juxta quod apostolus Jacobus ait: Petitis, et non
accipitis, eo quod male petatis, ut videlicet in concupiscentiis
vestris insumatis. Adulteri, nescitis quia
amicitia hujus mundi inimica est Dei? [(Isa. IV)]
. De
tali oratione dicitur: Cum judicatur, exeat condemnatus,
et oratio ejus fiat in peccatum [(Psal. CVIII)]
.
Propter intentionem indignae sunt preces, quales