PL 217, col. 980

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente [(I Cor. XIV)]
.
De oratione oris inquit Psalmographus: Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua
mea
[(Psal. LXV)]
. De oratione operis Sapiens protestatur:
Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et
ipsa orabit pro te [(Eccli. XXIX)]
, quia non desinit
orare, qui non desinit benefacere.
Item quidam jacendo orant, quidam sedendo, et
quidam stando. Jacens oravit David. quando deprecatus
est pro parvulo Dominum, et ingressus seorsum
jacuit super terram [(II Reg. XII)]
, Similiter et Ezechias,
qui jacens in lecto convertit faciem ad parietem,
et oravit ad Dominum [(Isa. XXXVIII)]
. Qui ait
illi: Audivi orationem tuam et vidi lacrymas tuas,
et ecce sanavi te [(Exod. XVII)] . Sedens autem Moyses

super lapidem, quem Aaron et Hur supposuerant ei,
orabat quando Josue Amalec superavit. Elias etiam,
cum sederet subter unam juniperum, oravit Dominum,
et petivit animae suae, ut moreretur [(III Reg.
X)]
. Stans autem a longe publicanus orabat, nec audebat
oculos ad coelum levare [(Luc. XVIII)]
. Judith
quoque stans ante lectum Holofernis orabat Dominum,
ut confortaret eam [(Judith XIII)] . Rursum quidam
orant oculis ac manibus elevatis in coelum, quidam
genibus et capite deflexis in terram: quidam
corpore curvati, et quidam omnino prostrati. Elevatis
in coelum oculis Christus oravit, quando Lazarum
suscitavit. Et quando dixit: Pater, clarifica
Filium tuum [(Joan. XI)]
. Expansis manibus oravit
Moyses, quando Josue Amalec superavit [(Exod. XVII)] .

Unde propheta ait: Levemus corda nostra cum manibus
ad Dominum in coelis [(Thren. III)]
. Flexis genibus
orabat Apostolus, qui dicebat: Flecto genua
mea ad Deum, et Patrem Domini nostri Jesu Christi,
ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur [(Ephes. III)]
.
Et Elias in vertice Carmeli pronus
in terram posuit faciem suam inter genua sua,
orans Dominum, ut daret pluviam super faciem terrae, et facta est pluvia grandis
[(III Reg. XVIII)]
. Incurvatus
est Eliseus et oravit, quando incurvavit
se super puerum et oravit Dominum, et calefacta est
caro pueri [(IV Reg. IV)]
. Elias etiam expandit se super
puerum et mensus est, dicens: Domine Deus
meus, revertatur, oro, anima pueri hujus in viscera
ejus: et audivit Dominus vocem Eliae [(III Reg. XVII)]
.

Prostrati autem oraverunt viginti quatuor seniores,
qui ceciderunt coram agno, habentes singuli citharas
aureas, et phialas plenas odoramentorum, quae sunt
orationes sanctorum [(Apoc. V)]
. Et omnes angeli stabant
in circuitu throni viginti quatuor seniorum et animalium,
et ceciderunt in conspectu throni in facies
suas, et adoraverunt Deum [(Apoc. VII)]
. In his qui
jacentes orant, humilitatis notatur affectus, ad quem
praecipue recordatio humanae conditionis invitat.
Hinc ille dixit: Memento quaeso quod sicut lutum
feceris me et in pulverem reduces me [(Job X)]
. In
his qui sedentes orant, contemplationis otium designatur,
de quo legitur, quod cum Dominus dedisset
David requiem ab omnibus inimicis suis, ingressus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.