PL 217, col. 981

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

sedit coram Domino et ait: Quis ego sum
Domine Deus meus, et quae domus mea, quia deduxisti
me usque huc? Tu revelasti auriculam servi tui
dicens: Domum aedificabo tibi, propterea invenit servus
tuus cor suum, ut te oraret hac oratione [(II Reg.
VII)]
. Nam etsi homo in oratione devota loquatur
Deo, nihilominus tamen in ipsa pariter et ex ipsa
contemplationis degustat dulcedinem, dum Deum
quasi praesentem devotus intuetur orator. In his autem
qui stantes orant, desiderium patriae coelestis
designatur, ad quod maxime spes supernae promissionis
inducit, propter quod ille dixit: Laetatus
sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini
ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem [(Psal. XXI)]
.
Hi denique qui flexis genibus,

sed expansis manibus et oculis elevatis orant, illam
sequuntur quae dicit in Canticis: Trahe me post te.
Curremus in odore unguentorum tuorum [(Cant. I)]
.
Porro, secundum exempla veterum ter aut septies
in die est orandum. Nam Daniel ingressus domum
suam, et fenestris apertis in coenaculo suo contra
Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua
sua et orabat, confitebaturque coram Domino Deo
suo, sicut et antea facere consueverat [(Dan. VI)]
. Unde
et Psalmista: Vespere et mane et meridie, narrabo
et annuntiabo, et exaudiet vocem meam [(Psal. LIV)]
.
Idem quoque dixit de se: Septies in die laudem dixi
tibi super judicia justitiae tuae [(Psal. CXVIII)]
. Quem
numerum etiam nunc Ecclesia in horis canonicis
observat. Ter in die, propter fidem individuae Trinitatis,

et septies inter diem et noctem, propter dona
Spiritus septiformis, qui orantes in fide per dona
gratiae illuminat et illustrat. Verum secundum testimonia
Scripturarum, ter est orandum de nocte,
in principio, in medio et in fine. De principio namque
dicit propheta: Consurge, lauda de nocte in principio
vigiliarum tuarum, effunde sicut aquam cor tuum
ante conspectum Domini Dei tui [(Thren II)]
. De medio
dicit Psalmista: Media nocte surgebam ad confitendum
tibi [(Psal. CXVIII)]
. De fine propheta dixit:
Surge diluculo, multa est fides tua [(Thren. III)]
. Et
Psalmographus ait: Mane oratio mea praeveniet te [(Psal. LXXXVII)]
.
Ut sic fidelis anima in oratione pernoctet,
contra tentationes principum tenebrarum,

Titulus primi Psalmi poenitentialis talis est: In finem Psalmus David pro octava. --Tituli hujus explicatio.
Cum omne tempus, septem dierum repetitione
decurrat, per octava intelligitur dies ultima, resurrectionis
videlicet et judicii, praesignata per diem
circumcisionis octavum. Qui alia quoque ratione
censetur octavus, quod scilicet, post septem hujus
saeculi aetates, succedet octava quiescentium cum
sexta militantium concurrente, quae in primo incepit
adventu, et usque ad ultimum perdurabit. Ideo
etiam per octavam dies judicii designatur, quia post

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.