PL 217, col. 982

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

juxta quod Dominus praecipit: Vigilate et orate, ne
intretis in tentationem [(Matth. XXVI)]
. Omnibus autem
orandi horis profertur diluculum, de quo Psalmista
dicebat: Deus, Deus meus ad te de luce vigilo [(Psal. LXII)]
.
Et Sapiens protestatur: Justus cor
suum tradet ad vigilandum diluculo; ad Dominum qui
fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur [(Eccle. XXX)]
.
In qua hora Jacob, qui tota nocte luctatus
fuerat cum angelo, meruit benedici [(Gen.
XXXII)] .
Licet autem in omni loco possit fidelis orare,
competentius tamen in templo, in alto, et in occulto.
Nam de templo Dominus ait: Domus mea,
domus orationis vocabitur [(Matth. XXI)]
. Et Salomon: Cum venerit ergo et oraverit in loco isto, tu exaudies

in coelo, Domine, in firmamento habitaculi tui, et facies
omnia pro quibus invocaverit te
[(III Reg. VIII)]
.
In altum autem Jesus consuevit ascendere ad orationem,
de quo legitur, quod ascendit in montem solus
orare [(Matth. XIV)]
. Ideoque locum ad orandum
commendat occultum. Tu autem, inquit, cum orabis,
intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem
tuum in abscondito, et Pater tuus qui videt in
abscondito, reddet tibi [(Joan. IV)]
. Nam et Christus
de loco adorationis a muliere Samaritana interrogatus,
respondit: Mulier, crede mihi, quia venit
hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis
adorabitis patrem, sed veri adoratores adorabunt
Patrem in spiritu et veritate [(Psal. LXLV)]
. Sic reprobans
et Samaritanorum errorem, qui dicebant non

esse locum adorationis nisi in Gararym: et Judaeorum,
qui asserebant non esse locum orandi Deum,
nisi in Jerusalem. Specialiter tamen Deus in templo
est adorandus, secundum illud: Adorate Dominum
in aula sancta ejus [(Psal. LXLV)]
. Specialiter
quoque ad orientem, sicut legitur: Ad ortum lucis
oportet adorare [(Sap. XVI)]
, ut nobis adorantibus Dominum,
oriatur lux justitiae vera, quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum [(Joan. I)]
.
Assistunt enim in sacris basilicis angeli Dei fidelibus
adorantibus, ut devotas eorum orationes offerant
Deo, secundum illud: In conspectu angelorum
psallam tibi, Deus meus, adorabo ad templum sanctum
tuum, et confitebor nomini tuo [(Psal. CXXXVII)]
.
PSALMUS I.

duas vitas, per septenarium designatas, succedet.
Sicut enim duae sunt hominis partes, exterior scilicet,
quae est corpus, et interior, quae est spiritus:
ita duae sunt ejus vitae, una corporalis. qua
corpus vivit, et alia spiritualis, qua anima vivit ex
Deo. Hae duae vitae per septenarium designantur,
propter duas partes ipsius, quaternarium, qui refertur
ad corpus, propter quatuor elementa, videlicet
terram, ignem, aerem et aquam, ex quibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.