PL 217, col. 984

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

Sensus itaque tituli talis est: Psalmus iste dirigens
nos in finem, id est Christum, qui est fidelium
consummatio, in praesenti quidem saeculo ad justitiam,
et in futuro saeculo ad coronam, attribuitur
David, id est homini poenitenti de suis peccatis, in
cujus persona David loquitur in hoc psalmo. Psalmus,
inquam, compositus pro octava, id est metu
judicii, quod in octava resurrectionis agetur. In quo
videlicet psalmo est deprecativa confessio, quoniam
in eo culpa conceditur, et venia postulatur. Quae
licet apud judices saeculares sententiam condemnationis
judicat, apud Deum tamen absolutionis sententiam
promeretur.
PSALMI PRIMI POENITENTIALIS ELUCIDATIO

pro curanda duplici plaga et pro tollenda duplici
mora. Pro poena perpetua et transitoria, quod
ostendit in primo versu dicens: Domine, ne in ira
tua arguas me, neque in furore tuo corripias me.
Ac si dixisset apertius: Ne arguas me in ira, condemnando
in futuro, neque corripias in furore, puniendo
me in praesenti. Pro plaga corporali et spirituali,
quod ostendit in secundo versu dicens: Sana
me, Domine, quia conturbata sunt ossa mea, et anima
mea turbata est valde. Ac si dixisset apertius: Sana me
ab aegritudine corporali, quoniam conturbata
sunt ossa mea; ab aegritudine spirituali, quoniam
anima turbata est valde. Pro mora miseriam
auferendi et gloriam conferendi, quod ostendit in
tertio versu dicendo: Et tu, Domine, usquequo?

Convertere, Domine, et eripe animam meam, salvum
me fac propter misericordiam tuam. Ac si dixisset
apertius: Et tu, Domine, usquequo? differs sanare;
quasi dicat, ne moreris, sed eripe animam meam
a praesenti miseria. Itemque: Convertere, Domine,
quasi dicat, ne moreris, sed salvum me fac in futura
gloria.
Audisti quomodo poenitens in primo ternario timet
et orat, audi quomodo in secundo ternario gemit
et plorat. Laboravi, inquit, in gemitu meo, lavabo
per singulas noctes lectum meum, lacrymis
meis stratum meum rigabo. Gemit et plorat propter
mentis oblivionem, et propter laudis suppressionem.
Propter oblivionem mentis, quae reprobis est
in morte, et propter suppressionem laudis, quae

damnatis est in inferno: De quibus in quarto versu
praemittit dicens: Quoniam non est in morte, qui
memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur
tibi? Ac si dixisset apertius: Ideo laboravi in gemitu
meo, quoniam non est in morte, id est in mortali
peccato, qui memor sit tui, hoc est qui meminerit
legis tuae, quam praevaricando contemnit: et
ideo lavabo per singulas noctes lectum meum, quoniam
in inferno, id est in baratro desperationis,
quis confitebitur tibi? quasi dicat, nullus omnino,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.