PL 217, col. 985
Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),
quoniam de tua pietate diffidit. Vel in morte, id est
in statu peccatoris jam mortui, non est qui sit memor
tui ad salutem. In inferno autem, id est in
loco gehennalis supplicii, quis confitebitur tibi?
quasi dicat: Nullus ad laudem. Item gemit et plorat,
propter turbatum judicium discernendi, et
propter inveteratum exercitium offerendi, de quibus
in sexto versu subjungit: Turbatus est prae ira
oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.
Ac si dixisset apertius: Oculus meus, videlicet intellectus, turbatus est,
id est obscuratus prae ira,
quae impedit rationem. Et inveteravi, prae longa
peccandi consuetudine, inter omnes inimicos meos,
id est vitia et peccata, quae sunt mihi inimica.
Audisti quomodo poenitens in secundo ternario
gemit et plorat, audi quomodo in tertio gaudet et
optat. Gaudet quod sit exauditus in tribus, videlicet
in fletibus, in orationibus, in precibus: in fletibus,
pro poena tollenda; in orationibus, pro culpa
delenda; in precibus, pro gratia conferenda. De
fletibus exauditis praemittit: Exaudivit Dominus
vocem fletus mei. De precibus receptis adjungit: Exaudivit Dominus deprecationem meam.
De orationibus
admissis supponit: Dominus orationem
meam assumpsit. Optat inimicis ex charitate compunctionis
dolorem, confessionis erubescentiam et
pudorem, et satisfactionis laborem. Dolorem compunctionis,
cum dixit: Conturbentur; pudorem
confessionis, cum ait. Erubescant; satisfactionis
laborem, ubi dicit: Convertantur, et hoc valde velociter,
ut protinus liberentur.
Sex vero petitiones facit poenitens in hoc psalmo,
duas ex timore poenae, praesentis videlicet et futurae,
de quibus ait: Domine, ne in ira tua arguas me,
neque in furore tuo corripias me. Item duas prae dolore
culpae, corporalis videlicet et spiritualis, de
quibus addit: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus
sum: sana me, Domine, quoniam conturbata
sunt omnia ossa mea. Et anima mea turbata est
valde, sed tu, Domine, usquequo? Rursus duas prae
amore gratiae, liberantis videlicet, et salvantis, de
quibus subjungit: Convertere, Domine, et eripe
animam meam, salvum me fac propter misericordiam
tuam. In quibus tres timores notantur, servilis,
initialis et filialis. Singulis autem petitionibus singulas
reddit causas: Ne, inquit, arguas me in ira
tua, quia non est in morte qui memor sit tui. Neque
in furore tuo corripias me, quoniam in inferno
quis confitebitur tibi? Rursus: Miserere mei, Domine,
quoniam laboravi in gemitu meo. Sana me,
Domine, quoniam lavabo per singulas noctes lectum
meum, et lacrymis meis stratum meum rigabo. Item: Convertere, Domine et eripe animam meam, quia
conturbatus est prae ira oculus meus. Salvum me fac
propter misericordiam tuam, quoniam inveteravi inter
omnes inimicos meos.
Nec tamen despero miserabiliter,
sed spero misericorditer, dicens: Discedite
a me omnes qui operamini iniquitatem. Ostenditque
poenitens, se in illis petitionibus exauditum.