PL 217, col. 987

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

dicens: Salvum me fac propter misericordiam
tuam. Tu ergo, Domine, ne in ira tua arguas me,
neque in furore tuo corripias me. Dic mihi, o peccator,
qui indulgentiam desideras prontereri, qua
ratione praesumis profiteri in ipso Deo iram et furorem
esse, dicendo: Domine, ne in ira tua arguas
me, neque in furore tuo corripias me; cum non ad
misericordiam, sed ad iram; nec ad benignitatem,
sed ad furorem soleat provocari, qui audit se iracundum,
censeri autem etiam furibundum: quoniam
hoc videtur non ad gloriam, sed ad injuriam;
non ad laudem, sed ad vituperium redundare. Diceres
saltem: Ne arguas me in ira, neque in furore
corripias, ut ad majorem expressionem non adderes, in tua
videlicet, vel in tuo; quia minus forsan

horresceret intellectus, et magis sustineret auditus,
si hoc diceres absque illo. Quis enim nunc vere fidelis
aequanimiter ferat et patienter auscultet furorem
et iram Domino suo ascribi, maxime, quem
mitissimum et benignissimum esse novit? Praeterea
cum petas alibi ab illo: In veritate tua, exaudi
me, in tua justitia [(Psal. CXLII)]
, et hic dicas: Ne
in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias
me, profecto videris innuere, quod ejus ira excedat
justitiam, et furor exsuperet veritatem, quod
nefas est sentire de illo, qui judicat orbem terrae in
justitia et populos in iniquitate [(Psal. XCVII)] . Cumque
Scriptura de illo testetur: Tu autem, Domine
virtutum cum tranquillitate judicas [(Sap. XII)]
,

tu quis es, qui audeas ei dicere: Domine, ne in furore
tuo arguas? Cur, inquit, objectionibus me fatigas
et quaestionibus arctas, cum tantus sit metus
de poena, tantus sit moeror de culpa, ut inter timoris
et doloris angustias, quasi mente confusus, vix
valeam respondere? Nam ex abundantia cordis os
loquitur [(Luc. VI)]
, et idcirco illa egrediuntur de
ore, quae geruntur in corde, unde verba mea timore
sunt plena et dolore. Quaeso tamen ne arguas
peccatorem, neque corripias poenitentem, quod talibus
verbis fatur de Deo, cum ipse Deus talibus verbis
loquatur de se per Ezechielem prophetam, dicendo: Ecce,
inquit ad terram Israel, de propinquo
effundam iram meam super te, et complebo furorem
meum in te [(Ezech. VII)]
. Cur ergo dubitet

homo loqui de Deo, quod loquitur ipse Deus de se
cum ab illo didicerit quid de ipso loquatur? Verum
ad loquendum de Creatore verba haec transsumit
homo de creaturis, quoniam idonea verba non habet,
quibus secundum proprietatem suam loquatur
de Deo; et ideo peregrina verba mendicat, ut scilicet
per quamdam similitudinem loquatur de illo. In
creaturis siquidem ira est furor animi, de interioribus
ad exteriora prorumpens, cum quis ob illatam
injuriam praecogitatam vindictam desiderat adimplere.
Furor autem est vehemens commotio indignantis,
cum gestit adversus alium effundere totam
iram. Interdum vero unum accipitur pro altero,
sicut hic secundum unam translationem habetur: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.