PL 217, col. 988

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

corripias me.
Secundum alteram dicitur: Domine,
ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias
me. Quoniam ex Graeco furor idem est quod
ira, unde utrumque legitur in Scripturis, et ira
furoris, et furor irae. Porro dicendo furorem et iram
de Deo, non significo affectum alicujus turbationis
in eo, de quo non possunt ista, nisi divinam essentiam
praedicare; sed consignifico effectum vehementis
turbationis in homine, in quem merito peccatorum
suorum talia exercentur. Dicit ergo poenitens: Domine,
qui omnia potes, cui nihil omnino
resistit, ne arguas me in ira tua, id est ne me judices,
et convincas ad instar irati, qui ob illatam injuriam
praecogitatam vindictam nititur exercere. Neque corripias me in furore tuo,
id est ne me punias

et flagelles, more furentis, qui vehementi indignatione
commotus conatur effundere totam iram:
quia si secundum exigentiam meritorum velles
agere mecum, profecto non possem subsistere ante
faciem irae tuae, nec impetum sustinere furoris tui,
cum tam multa et magna, enormia et gravia sint
peccata, scelera, delicta et crimina mea, quibus
ego ingratus, et iram merui et furorem, quod non
esset poena sufficiens, aut vindicta condigna,
etiam si ignis de coelo descendens me totum
consumeret, vel terra os suum aperiens, deglutiret
me vivum. Volo tamen et cupio, opto
et deposco, ut in praesenti me arguas et corripias
in spiritu lenitatis, quia pater filium quem diligit,
corripit, et tu quem amas, arguis et castigas (Apoe.

III): ne in futuro tu Domine, qui potes et corpus et
animam perdere in gehennam, arguas me in ira tua
quantum ad condemnationis sententiam; neque corripias
me in furore, quantum ad perditionis gehennam,
ne videlicet arguas me in judicio, et corripias
in inferno. Ne quis autem intelligat de judicio salvationis,
adjungo: In ira tua, quoniam idem ipse
judex et advocatus, accusator et testis, contra reprobos
allegabit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare;
sitivi, et non dedistis mihi bibere; hospes eram,
et non collegistis me: nudus, et non operuistis me;
infirmus, et in carcere, et non visitastis me [(Matth.
XXV)]
. Tunc respondebunt ei impii dicentes: Domine,
quando te vidimus esurientem, aut sitientem,

aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere,
et non ministravimus tibi? Tunc respondebit
illis dicens: Amen dico vobis, quandiu non fecistis
uni ex minimis meis, nec mihi fecistis [(ibid.)]
. Neque
corripias me, id est punias in inferno. Sed si quis
intelligat poenam levem et transitoriam, adjungo: In furore tuo,
id est in igne inexstinguibili et aeterno,
de quo terribiliter intonabit: Ite maledicti in
ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis
ejus [(ibid.)]
Revera dies illa, dies irae, dies tribulationis
et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies
turbinis et caliginis, dies furoris et terroris [(Sophon.
I)]
. In quo si justus vix salvabitur, impius et peccator
ubi parebunt [(II Petr. IV)]
. Quia ergo horrendum
est nimis in manus Dei viventis incidere [(Hebr. X)] .

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.