PL 217, col. 992

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

quod Apostolus ait: Vivus est sermo Dei et efficax,
et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens ad
divisionem animae et spiritus [(Hebr. IV)]
. Dicit itaque
poenitens: Sana me, Domine, a reatu peccati, et
debes profecto sanare, quoniam conturbata sunt ossa
mea, id est vires animae meae. Vis rationalis, quae
discernit inter bonum et malum, vis irascibilis, quae
abjicit malum, vis concupiscibilis, quae appetit bonum,
conturbatae sunt omnes ad poenitentiam salutarem.
Vis rationalis est turbata, dum ipsa inter bonum
et malum subtiliter non discernit. Vis irascibilis
est turbata, dum ipsa malum fortiter non abjicit.
Vis concupiscibilis est turbata, dum ipsa bonum

delectabiliter non appetit. Et ideo conturbata sunt
ossa mea, id est, animae sensualitas turbata est
valde, quoniam grandis offensa gravem exigit poenitentiam,
ut quae carnaliter delectatus offendi, spiritualiter
conturbatus poeniteam, quatenus per aliam
viam revertar in regionem meam. Est turbatio timoris
et commotionis, de qua legitur: Audiens Herodes
rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum
illo [(Matth. II)]
. Turbatio furoris et confusionis, de
qua dicitur: Turbati sunt sicut ebrius, et omnis sapientia
eorum deglutita est [(Psal. CVI)]
. Turbatio
laboris et occupationis, de qua Dominus ait: Martha,
Martha, sollicita es et turbaris erga plurima [(Luc. X)]
.
Turbatio doloris et compunctionis, de qua
sponsa ait in Canticis: Anima mea turbata est propter

quadrigas Aminadab [(Cant. VI)]
. Turbatio moeroris
et compassionis, de qua legitur quod Jesus turbavit
seipsum, et lacrymatus est [(Joan. III)] . Turbatio
stuporis et admirationis, unde: Maria turbata
est in sermone angeli, et cogitabat qualis esset illa
salutatio [(Luc. I)]
. Sunt et aliae multae turbationum
species, sed omnes reducuntur ad quatuor, videlicet
miseriae, culpae, poenae et gratiae, de quibus agit
poenitens in hoc psalmo: Conturbata sunt, inquit, ossa mea, et anima mea turbata est valde. Turbatus
est prae ira oculus meus, conturbati sunt omnes inimici
mei.
Convertere, Domine; et eripe animam meam: salvum
me fac propter misericordiam tuam.
Anima in homine accipitur multis modis, ipsa

persona, praesens vita, spiritus rationis, spiritus
animalis, intentio mentis, et sensualitas carnis. De
primo: Masculus, cujus praeputii caro circumcisa
non fuerit, delebitur anima illa de populo suo [(Gen.
XVII)]
; de secundo: Non facio animam meam pretiosorem
quam me [(Act. XX)]
; de tertio: Anima quae
peccaverit, ipsa morietur [(Ezech. XVIII)]
; de quarto: Anima carnis in sanguine est
[(Levit. VII)]
; de quinto: Animam meam in manibus meis porto
[(Psal. CXVIII)]
;
de sexto: Turbatus est in ira oculus meus, anima
mea, et venter meus [(Psal. XXX)]
. Ergo eripe animam
meam, id est spiritum meum, vel meipsum, et accelera,
ut eripias me. Anima enim mea turbata est
ad poenitentiam. Tu ergo, Domine, qui pius es et
benignus, convertere ad me, et ego convertar ad te;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.