PL 217, col. 994

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

orat David: Ab occultis meis munda me, Domine [(Psal. XVIII)]
.
Job namque dicit: Si enim simplex
fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea [(Job IX)]
. Salomon
quoque ait: Quis dicere potest: Mundum est
cor meum, et purus sum a peccato? [(Prov. X)]
. Ac si
diceret: Nullus, nisi forsan ei sit revelatum. Quandoquidem
inter infideles sunt aliqui qui valde dolent
de peccatis commissis, et cum animo confitendi
proponunt abstinere a committendis; non tamen ipsi
justificantur, quoniam aliquod habent delictum,
quod non intelligunt, illud videlicet, de quo Dominus
ait: Qui non credit, jam judicatus est [(Joan. III)]
.
Sic forsitan Christianum latet aliquod grande peccatum,
propter quod, quia de illo non poenitet, justificatio
retardatur, aut forsan quia minus dolet, quam

oporteat illum dolere, vel etiam propter aliam causam
Deo cognitam, sed nobis ignotam. Quis enim
audeat certam metam imponere gratiae, ut dicat:
Si tantum dolet peccator, aut taliter, peccatum illi
dimittitur; sin autem, non dimittitur illi peccatum?
non esset ergo gratuita, sed debita justificatio peccatoris.
Verum ex divina justissima dispensatione
procedit, ut sicut aliquando indulgentia postulata
differtur, sic interdum praestita nesciatur, quoniam
magis expedit, ut justificatus dubitet an ipse sit justus,
quam injustus credat, quod ipse sit justificatus.
Differtur autem aliquando curatio, ne aegrotus
putet, se non medici virtute, sed naturae vigore vel
mediocritate aegritudinis sanatum, et sic vili pendat

medicum et parvipendat languorem. Ut ergo de sua
virtute diffidat, magnitudinem vero infirmitatis
agnoscat, et auxilium medentis imploret, differtur
curatio, donec clamet frequenter et dicat: Sana,
Domine, animam meam, quia peccavi tibi. Nondum
enim aegrotus iste tam perfecte clamaverat, ut diceretur
ei: Adhuc te loquente dicam: Adsum. Ex
difficultate quoque curationis, magis cavetur infirmitas;
quia quod facile sanatur, non multum cavetur:
et ideo differtur curatio aegritudinis, ut diligentior
sit custodia sanitatis. Sed non est differendum
usque post mortem.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui, in
inferno autem quis confitebitur tibi?
Triplex est mors: corporalis, spiritualis et gehennalis.

De prima legitur: Corpus est mortuum per
peccatum [(Rom. VIII)]
; unde: Quis est homo qui vivet
et non videbit mortem? [(Psal. LXXXVIII.)]
Quasi
diceret: Nullus est vivens, qui tandem mortem
corporis non incurrat. De secunda dicitur: Vidua
quae in deliciis vivit mortua est [(I Tim. V)]
. Et: Est
peccatum ad mortem, non pro eo dico ut oret quis [(Joan. V)]
;
quasi diceret: Est quoddam mortale
peccatum pro quo non est orandum, quia neque in
hoc saeculo, neque in futuro dimitttetur. De tertia
vero scribitur: Qui vicerit non laedetur a morte
secunda [(Apoc. II)]
. Et: Sicut oves in inferno positi
sunt, mors depascet eos [(Psal. XLVIII)]
; quasi diceret:
Sicut ovis non carpit herbam, sed pascit, ut
herba semper renascatur ad pastum, ita mors gehennalis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.