PL 22, col. 1049

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 123.5 · The Letters of St. Jerome 123.0 · The Letters of St. Jerome 123.6

viduitas solutio. Uxor alligata est viro, et vir uxori
alligatus est: in tantum, ut sui corporis non habeant
potestatem, et alterutrum debitum reddant. Nec possint
habere pudicitiae libertatem, qui serviunt dominatui
nuptiarum. Quodque addidit, tantum in Domino,
amputat Ethnicorum conjugia, de quibus in alio loco
dixerat: Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae
enim participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas
lucis cum tenebris? Quae conventio Christi cum
Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui consensus
templo Dei cum idolis [(2. Cor. 6. 14. et seqq.)]
? Ne
scilicet aremus in bove, et asino [(Deuter. 22. 10)] :
ne tunica nuptialis, vario sit texta subtegmine. Extemploque
tollit quod concesserat, et quasi poeniteat
cum sententiae suae, retrahit: Beatior erit, si sic
permanserit; suique hoc magis dicit esse consilii.
Quod ne contemnatur ut hominis: Spiritus Sancti
auctoritate confirmat, ut non indulgens homo fragilitati
carnis humanae; sed in Apostolo Spiritus Sanctus
praecipiens audiatur. Nec sibi in eo annorum puellarium
debet vidua blandiri, quod non minus sexagenariam
eligi praecipit [(1. Tim. 5. 9)] . Neque enim
innuptas, vel juvenculas cogit, ut nubant, qui de
nuptis quoque loquitur: Tempus breve est: Superest,
ut, et qui habent uxores sic sint, quasi non habeant [(1. Cor. 7. 29)]
;
sed de his viduis disputat, quae suorum
nutriuntur alimentis, quae filiorum, et nepotum
cervicibus imponuntur. Quibus imperat, ut discant
domum suam colere, et remunerare parentes et sufficienter
eis tribuere, ut non gravetur Ecclesia, et
possit certis viduis ministrare. De quibus scriptum
est: Honora viduas, quae verae viduae sunt [(1. Tim. 5.
3)]
, hoc est, quae omni suorum auxilio destitutae,
quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas
debilitat, aetasque conficit: quibus Deus spes
est, et omne opus oratio. Ex quo datur intelligi,
adolescentulas viduas, exceptis his quas excusat infirmitas,
vel suo labori, vel liberorum, 904 et
propinquorum ministerio delegari. Honor autem impraesentiarum,
vel pro eleemosyna, vel pro munere
accipitur, ut est illud, Presbyteri duplici honore digni
habeantur, maxime qui laborant in verbo, et doctrina [(1. Tim. 5. 17)]
.
Et in Evangelio Dominus disserit
mandatum Legis, in quo dicitur: Honora patrem
tuum, et matrem tuam [(Exod. 20. 21)]
; non in verborum
sono, qui inopiam parentum, cassa potest adulatione
frustrari, sed in victus necessariis ministrandis
debere intelligi. Jubente enim Domino, ut filii
alerent parentes pauperes, et redderent beneficia
senibus, quae parvuli acceperant, Scribae, et Pharisaei
e contrario docebant filios, ut parentibus responderent: Corban,
hoc est, donum, quod altari pollicitus
sum, et in templi dona promisi, si tu a me

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.