PL 22, col. 1115

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 130.9 · The Letters of St. Jerome 130.8 · The Letters of St. Jerome 130.10

mei non fuerint dominati: tunc immaculatus ero, et
emundabor a delicto maximo [(Ps. 18. 14)]
. Hoc est quod
alibi Scriptura testatur: Peccata patrum reddam in
filios in tertiam et in quartam generationem [(Num. 14.
18)]
; ut cogitationes nostras mentisque decretum,
non statim puniat, sed reddat in posteris, id est in
malis operibus, et in delictorum perseverantia, quoniam
per Amos loquitur: Super tribus et quatuor impietatibus
illius, et illius civitatis, nonne aversabor eam [(Amos. 1. 3. et 2. 4)]
? 986
9.
Haec cursim quasi de prato pulcherrimo
sanctarum Scripturarum, parvos flores carpsisse sufficiat
pro commonitione tui; ut et claudas cubiculum
pectoris, et crebro signaculo crucis munias frontem
tuam, ne exterminator Aegypti in te locum reperiat;
sed primogenita, quae apud Aegyptios pereunt, in tua
mente salventur, et dicas cum Propheta: Paratum
cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo et psallam.
Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara [(Psal. 107. 1. et 2)]
.
Quam assumere jubetur et Tyrus,
multis peccatorum confossa vulneribus; ut agat poenitentiam,
et maculas pristinae foeditatis, cum Petro
amaris lacrymis abluat. Verum nos ignoremus
poenitentiam, ne facile peccemus. Illa quasi secunda
post naufragium miseris tabula sit: in virgine integra
servetur navis. Aliud est quaerere quod perdideris,
aliud est possidere quod nunquam amiseris. Unde et
Apostolus castigabat corpus suum, et in servitutem
redigebat; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniretur;
corporisque ex persona generis humani inflammatus
ardoribus, loquebatur: Miser ego homo,
quis me liberabit de corpore mortis hujus [(Rom. 7. 24)]
?
Et iterum: Scio quia non habitat in me, hoc est, in
carne mea bonum: Velle enim adjacet mihi; ut faciam
autem bonum, nequaquam. Neque enim quod volo, bonum,
sed quod nolo malum, hoc facio [(Ibid. 18. et 19)]
.
Et denuo: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt.
Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen
spiritus Dei habitat in vobis [(Ibid. 8. 8. et 9)]
.
10.
Post cogitationum diligentissimam cautionem,
jejuniorum tibi arma sumenda sunt, et canendum
cum David: Humiliavi in jejunio animam meam [(Psal. 68 11)]
.
Et, cinerem tanquam panem manducavi [(Psal. 101. 10)]
.
Et, cum molesti erant mihi, induebar
cilicio [(Psal. 34. 13)]
. Eva per cibum ejecta est de paradiso.
Elias quadraginta dierum exercitatus jejunio,
igneo curru rapitur in coelum [(3. Reg. 19)] . Moyses
quadraginta diebus ac noctibus, familiaritate et sermone
Dei pascitur [(Exod. 24. et 34)] ; in se verissimum
probans quod dicitur: Non in solo pane vivit
homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei [(Matth. 44)]
.
Salvator generis humani, qui virtutum
et conversationis suae nobis reliquit exemplum, 987
post baptismum statim assumitur a spiritu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.