PL 22, col. 1167
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 140
Septuaginta, Oratio Moysi hominis Dei. Inter hominem
autem et virum quid intersit sancta Scriptura nos
doceat. Loquitur quinquagenarius ad Eliam: Homo
Dei, rex vocat te. Cui ille respondit, Si homo Dei ego
sum, descendat ignis de coelo, et comedat te et quinquaginta
viros tuos [(4. Reg. 1. 9 et 10)]
. Ad Timotheum
quoque Apostolus scribit: Tu autem, o homo Dei,
haec fuge [(1. Tim. 6. 11)]
. Porro de viro Dei idem
Apostolus instruit: Volo autem vos scire, quod omnis
viri caput Christus sit: caput autem mulieris vir: caput
vero Christi Deus [(1. Cor. 11. 3)]
. Iste vir est, qui caput
velare non debet, cum sit imago et gloria Dei, et
quotidie orans loquitur: Nos autem omnes revelata
facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem
transformamur, a gloria in gloriam sicut a Domini
spiritu [(2. Cor. 3. 18)]
. Et in alio loco: Donec
perveniamus omnes in virum perfectum, in mensuram
aetatis plenitudinis Christi [(Eph. 4. 13)]
. Sive igitur
viri, sive hominis appellatio sancto viro competit, et
ei qui vidit Deum facie ad faciem, et salva facta est
anima ejus: cujus ore, creaturam mundi, eorum 1050
duntaxat quae visibilia sunt, conditionem
hominis, et omnis retro historiae didicimus veritatem,
qui non solum nobis quinque reliquit libros, Genesim,
Exodum, Leviticum, Numeros et Deuteronomium:
sed undecim quoque Psalmos, ab octogesimo
nono, cujus principium est: Domine, refugium
factus es nobis, usque ad nonagesimum nonum, qui
inscribitur, Psalmus in confessione. Quod autem in
plerisque codicibus nonagesimus octavus habet titulum, Psalmus David,
in Hebraico non habetur; hanc
habente Scriptura sancta consuetudinem, ut omnes
Psalmi qui cujus sint, titulos non habent, his deputentur,
quorum in prioribus Psalmis nomina continentur.
3.
Quatuor autem Psalmi sunt qui habent orationis
titulum, sextus decimus, qui inscribitur, Oratio David,
et incipit: Exaudi, Domine, justitiam meam. Et octogesimus
quintus: Inclina, Domine. Et octogesimus
nonus, qui nunc in manibus est: Domine, refugium
factus es nobis. Et centesimus primus, qui titulum
habet, Oratio pauperis cum anxius fuerit, et in conspectu