PL 22, col. 1166

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 139 · The Letters of St. Jerome 140

1048
diaboli cognovi. Hoc meum gaudium
est, quando in Christo audio filios meos dimicare;
et istum zelum in nos ipse confirmet, cui credimus:
ut pro fide ejus sanguinem voluntarie fundamus.
Eversam nobilem domum funditus doleo, et tamen
quid in causa sit, scire non potui. Neque enim portitor
litterarum nosse se dixit. Unde dolere possumus
pro amicis communibus, et Christi, qui solus potens
et Dominus est, clementiam deprecari: licet ex
parte Dei mereamur offensam, qui inimicos Domini
foverimus. Optimum autem facies, si cunctis rebus
omissis, Orientem et praecipue sancta loca petas: hic
enim quieta sunt omnia. Et licet venena pectoris non
amiserint, tamen os impietatis non audent aperire:
sed sunt sicut aspides surdae, et obturantes aures
suas [(Psal. 57. 5)] . Sanctos fratres saluta. Nostra autem
domus secundum carnales opes, haereticorum
persecutionibus penitus eversa, Christo propitio spiritualibus divitiis plena est. Melius est enim panem
manducare, quam fidem perdere.
EPISTOLA CXL. AD CYPRIANUM PRESBYTERUM.
Psalmum octogesimum nonum, cujus initium est, Domine,
refugium factus es nobis, Cypriano Presbytero
ad fidem Hebraicae veritatis, post LXX., et Vulgatam
editionem, pie eloquenterque exponit.
1.
Prius te, Cypriane Presbyterorum studiosissime,
de illorum numero, super quibus audivit Moyses: Elige Presbyteros, quos tu ipse scis esse Presbyteros [(Exod. 12)]
,
tantum Epistolis noveram, et beati viri
vocabulum consecutum, qui in Lege Dei die ac nocte
meditatur [(Psal. 1)] . Nunc autem quia exterioris quoque
hominis nobis invicem facta est cognitio, et post
salutationem dulcesque 1049 complexus, quibus
sibi amicitia copulatur, ut probes verum esse quod
audieras, statim a me postulas, ut difficillimum Psalmum,
qui apud Graecos et Latinos octogesimus nonus
inscribitur, tibi edisseram, non composita verborum
oratione plausuque populari, qui solet imperitorum
aures decipere atque palpare; sed oratione simplici,
et Ecclesiastici eloquii veritate: ut scilicet interpretatio
nostra non alio interprete indigeat, quod plerisque
nimium disertis accidere solet, ut major sit intelligentiae
difficultas in eorum explanationibus, quam
in his quae explanare conantur. Aggrediar opus difficillimum,
et sanctarum precum tuarum fultus auxilio,
illius versiculi recordabor: Dominus dabit verbum
evangelizantibus virtute multa [(Ps. 67. 12)]
.
2.
Ac primum sciendum quod Psalmi istius juxta
Hebraicum titulus sit, Oratio Moysi viri Dei: juxta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.