PL 22, col. 1152
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 133.4 · The Letters of St. Jerome 133.3 · The Letters of St. Jerome 133.0
quem et catholicum et sanctum fuisse non
dubium est, ut per illius occasionem caeteros quos
posuerat haereticos, Ecclesiae introduceret. Illam autem
temeritatem, imo insaniam ejus, quis digno
possit explicare sermone, quod librum Xysti Pythagorei,
hominis absque Christo atque Ethnici, immutato
nomine, Sixti Martyris, et Romanae Ecclesiae
Episcopi praenotavit? in quo juxta dogma Pythagoricorum,
qui hominem exaequant Deo, et de ejus dicunt
esse substantia, multa de perfectione dicuntur:
UT QUI VOLUMEN Philosophi nesciunt, sub Martyris nomine
bibant de aureo calice Babylonis. Denique in
ipso volumine 1031 nulla Prophetarum, nulla
Patriarcharum, nulla Apostolorum, nulla Christi fit
mentio: ut Episcopum et Martyrem sine Christi fide
fuisse contendat. Unde et vos plurima contra Ecclesiam
usurpatis testimonia. Fecerat hoc et in sancti
Pamphili Martyris nomine, ut librum primum sex
librorum defensionis Origenis, Eusebii Caesariensis,
quem fuisse Arianum, nemo est qui nesciat, nomine
Pamphili Martyris praenotaret, quo scilicet egregia
illa quatuor Origenis περὶ Ἀρχῶν volumina Latinis
infunderet auribus. Vis adhuc et alium nosse tui erroris
principem? Doctrina tua Origenis ramusculus
est. In eo enim Psalmo ubi scriptum est (ut de caeteris
taceam) Insuper et usque ad noctem erudierunt
me renes mei [(Psal. 15. 7)]
. asserit virum sanctum,
de quorum videlicet et tu numero es, cum ad virtutum
venerit summitatem, ne in nocte quidem ea
pati, quae hominum sunt, nec cogitatione vitiorum
aliqua titillari. Nec erubescas de societate talium,
renuens eorum nomina, quorum blasphemiis jungeris.
Joviniani secunda quaestio, tui ingenii disciplina
est. Quidquid illi responsum est, tibi responsum
credito. Nec fieri potest, ut diversus sit eorum
exitus, quorum est una sententia.
4.
Cum haec ita se habeant, quid volunt miserae
mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur
omni vento doctrinae, semper discentes et nunquam
ad scientiam veritatis pervenientes [(2. Tim. 3. 6 et
7)] ; et caeteri muliercularum socii, prurientes auribus,
et ignorantes quid audiant, quid loquantur, qui
vetustissimum coenum, quasi novam suscipiunt temperaturam: