PL 22, col. 1169
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 140
Samuelis, qui tanti meriti fuit, ut cum Moyse poneretur
in Jeremia; Si steterint Moyses et Samuel [(Jer.
15. 1)]
: juxta illud exemplum, quando homo Dei loquitur
in Samaria: Altare, altare, haec dicit Dominus:
ecce filius nascetur domui David, Josias nomen ejus [(5. Reg. 13. 2)]
.
Sciamus quoque errare eos, qui 1052
omnes Psalmos David arbitrantur, et non
eorum, quorum nominibus inscripti sunt. Unde et
hunc Psalmum volunt sub nomine Moysi a David esse
compositum, quod scilicet Legislator communem humani
generis offensam et calamitatem, et deinde
exspectationem salutis, sacro ore describat.
5.
Domine, habitaculum factus es nobis, in generatione
et generatione. Septuaginta: Domine refugium factus es
nobis, in omni generatione et generatione. Pro habitatione
et refugio in Hebraico MAON ponitur, quod magis habitationem
quam refugium sonat. Narraturus autem tristia,
et genus deploraturus humanum, a laudibus Dei incipit,
ut quidquid postea homini accidit adversorum,
non Creatoris duritia, sed ejus qui creatus est culpa
accidisse videatur. Qui sustinet tempestatem, vel
petrae vel tecti quaerit refugium. Quem hostis persequitur,
ad muros urbium confugit. Fessus viator tam
sole quam pulvere, umbrae quaerit solatium. Si saevissima
bestia hominis sanguinem sitiat, cupit et nititur,
utcumque poterit, praesens vitare discrimen.
Ita et homo a principio conditionis suae Deo utitur
adjutore: et cum illius sit gratiae quod creatus est,
illiusque misericordiae quod subsistit et vivit; nihil
boni operis agere potest absque eo, qui ita concessit
liberum arbitrium, ut suam per singula opera gratiam
non negaret. Ne libertas arbitrii redundaret ad
injuriam conditoris, et ad ejus contumaciam, qui
ideo liber conditus est, ut absque Deo nihil esse se
noverit. Quod autem dixit, in generatione, et generatione,
omnia significat tempora et ante Legem et in
Lege, et in Evangelii gratia. Unde et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed
ex dono Dei
[(Ephes. 2. 8)]
. Et omnes Epistolae ejus in
salutationis principio, non prius pacem habent, et
sic gratiam: sed ante gratiam, et sic pacem, ut donatis
nobis peccatis nostris, pacem Domini consequamur. 1053
6.
Antequam montes nascerentur, et parturiretur
terra et orbis, a saeculo usque in saeculum tu es
Deus. Septuaginta: Antequam montes firmarentur, et
fingeretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum
tu es Deus. Hunc locum quidam prava distinctione