PL 22, col. 1177

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 140

corripit, ut interficiat atque disperdat; sed ut corrigat
et emendet. Quamobrem et in Osee [(Cap. 4. 14)] ,
populo Judaeorum, cui multum iratus est, dicit se
nequaquam irasci, nec visitare nurus eorum, cum
adulteraverint. Et 1062 per Ezechielem loquitur
ad Jerusalem: Jam non irascar tibi, et zelus meus
recessit a te [(Ezech. 16. 42)]
. Et in verbis Dierum sonat,
quando pergit Israel adversum hostes in praelium
corde pacifico.
16.
Ut numerentur dies nostri, sic ostende, et veniemus
corde sapienti. Septuaginta: Dexteram tuam ita
notam fac, et eruditos corde in sapientia. Quod Aquila,
Symmachus et Quinta Editio sic verterunt: Dies nostros
sic ostende, ut veniamus corde sapienti. Errorque
perspicuus est, cur pro diebus, Septuaginta dexteram
dixerint: JAMENU quippe verbum compositum est,
significans dies nostros. Quod in singulari numero si
scribatur, extrema littera, quae appellatur NUN, exprimit dexteram;
sicut est illud in nomine BENJAMIN,
qui interpretatur, filius dexterae. Sin autem MEM habeat, diem
vel dies sonat. Est autem sensus: Numerum
annorum dierumque nostrorum, quibus in hoc
saeculo nos vivere decrevisti, ostende nobis, ut praeparemus
nos adventui tuo; et contempto errore mortalium,
ad te pergere festinemus, cupiamusque praesentiam
tuam, et ad te festinemus corde sapienti. Nihil
enim ita decipit humanum genus, quam dum ignorant
spatia vitae suae, longiorem sibi saeculi hujus
possessionem repromittunt. Unde et illud egregie dictum
est: Nullum tam senem esse et sic decrepitae
aetatis, ut non se adhuc uno plus anno vivere
suspicetur. Ad hunc sensum pertinet et illud quod
dicitur: Memento mortis tuae, et non peccabis [(Eccl.
7. 40)]
. Qui enim se recordatur quotidie esse moriturum,
contemnit praesentia, et ad futura festinat.
Hoc est quod David in alio precatur loco, dicens: Ne auferas me in dimidio dierum meorum, prius quam
abeam, et non subsistam
[(Ps. 101. 25. et Psal. 38. 14)]
.
Quod ita exponitur: Ne eo tempore facias me mori,
quando adhuc putabam me victurum, ut possim peccata
corrigere poenitentia. Si enim hoc feceris, inventus
in delictis meis esse desistam. Non, quo [al. quod
] spem resurrectionis neget; sed quo coram eo
se neget posse subsistere, apud quem omnes qui in
vitiis perseverant, pro nihilo computantur [al. reputantur ].
Ubi nos interpretati sumus, eruditos corde
in sapientia [verius sapienti ], alii transtulerunt compeditos,
verbi ambiguitate 1063 decepti. Si enim
dicas πεπεδημένους, compeditos significat.
17.
Revertere Domine usquequo? et exorabilis esto
super servos tuos. Septuaginta similiter. Quia agimus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.