PL 22, col. 1178

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 140

poenitentiam, et scientes vitae nostrae brevitatem, ad
te corde sapienti cupimus pervenire: et tu, Domine,
revertere ad nos. Peccatis enim nostris longe recesseras,
et dimiseras nos; ut ambularemus secundum
voluntatem et cogitationes nostras. Quod autem infert, usquequo,
illam habet intelligentiam, quam in
duodecimo Psalmo legimus: Usquequo Domine
oblivisceris mei in finem? Qui enim in angustia constitutus
est, serum ei videtur Dei auxilium: et propterea
impensius deprecatur, ut cito adjutorem Dominum
[al. Deum ] sentiat; et nequaquam iratum
judicem, sed placatum.
18.
Imple nos matutina misericordia tua, et laudabimus
et laetabimur in cunctis diebus nostris. Septuaginta: Repleti
sumus mane misericordia tua, et exultavimus et delectati
sumus in omnibus diebus nostris. In cunctis pene
locis hanc habent Septuaginta consuetudinem, ut
quod apud Hebraeos in futurum ostenditur [al. ponitur ],
hoc illi quasi jam factum et praeteritum referant.
Hic ergo, non, ut illi voluerunt, dicunt se impletos
esse matutina misericordia Dei, atque laetatos: alioqui
si hoc factum erat, quomodo postea deprecantur,
et dicunt: Respice in servos tuos et in opera tua?
sed totum quod postulant, ideo deprecantur, ut mereantur
matutinam misericordiam ejus, quam cum
fuerint consecuti, laudent Deum atque laetentur in
cunctis diebus vitae suae. Videntur autem mihi in
resurrectionis spem aeternae vitae praemia deprecari,
dicentes: Imple nos matutina misericordia tua. Quod
quidem et vicesimi primi Psalmi titulus sonat, qui
proprie ad mysterium Domini et ad resurrectionem
ejus pertinens, inscribitur: Pro assumptione matutina.
19.
Laetifica nos pro diebus, quibus nos 1064 afflixisti, et annis, quibus vidimus mala.
Septuaginta: Laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti,
annis, quibus vidimus mala.
Et Lazarus, qui receperat
mala in vita sua, in sinu Abraham aeterno quiescit
gaudio [(Luc. 16)] . Mala autem non ea appellat quae
contraria bonis sunt, sed pro afflictione ponit et angustiis.
Quibus malis et Sara afflixit Agar ancillam
suam; et de quibus in Evangelio scribitur: Sufficit
diei malitia sua [(Matth. 6. 34)]
. Quanto igitur magis in
hoc saeculo, persecutionibus, paupertate, inimicorum
potentia, vel morborum cruciatibus fuerimus afflicti;
tanto post resurrectionem in futuro majora praemia
consequemur. Pulchre autem non dixit, sustinuimus
mala; sed vidimus. Quis enim est homo qui vivat, et
non videat mortem [(Psal. 88. 49)] ? Quae non tam ad
dissolutionem corporis referenda est, quam ad multitudinem
peccatorum, juxta quam dicitur: Anima
quae peccaverit, ipsa morietur [(Ezech 18)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.