PL 22, col. 1179
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 141 · The Letters of St. Jerome 140
20.
Appareat apud servos tuos opus tuum, et gloria
tua super filios eorum. Septuaginta: Respice in servos
tuos, et in opera tua, et dirige filios eorum. Ergo
in servis suis ipse Dominus operatur opus suum. Nec
propria qui postulat salute contentus est, sed quaerit
gloriam filiorum, id est, servorum Dei. Filios autem
non tam illos qui de eorum stirpe generati sunt,
quam discipulos debemus accipere; de quibus et
Paulus loquebatur: Filioli mei, quos iterum parturio [(Gal. 4. 19)]
.
Unde et Joannes Apostolus secundum
merita filiorum suorum, profectusque operum singulorum,
scribit ad parvulos, scribit ad juvenes, scribit
ad patres.
21.
Et sit decor Domini Dei nostri super nos, et opus
manuum nostrarum fac stabile super nos: et opus manuum
nostrarum confirma. Septuaginta; Et sit splendor
Domini Dei nostri super nos; et opera manuum
nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum
dirige. Ubi sunt qui liberi arbitrii sibi potestate
plaudentes, in eo putant se Dei gratiam consecutos, 1065
si habeant potestatem faciendi, vel
non faciendi bona, sive mala? Ecce hic beatus Moyses
post resurrectionem quam postulaverat, dicens: Imple
nos matutina misericordia tua, et laudabimus et
laetabimur in cunctis diebus nostris, nequaquam surrexisse
contentus est, et aeternae vitae praemia consecutum;
sed postulat, ut decor Domini Dei sui sit
super eos qui surrexerint, et splendeat in animabus
eordibusque sanctorum: et opera manuum eorum
ipse dirigat, faciatque esse perpetua: ipseque confirmet
quidquid in sanctis videtur boni. Sicut enim
humilitas deprecantis meretur praemia: ita superbia
comtemnentis [al confidentis ] Dei auxilio deseretur.
EPISTOLA CXLI. AD AUGUSTINUM.
Gratulatur ejus industriae, per quam haereticorum factionibus
obstiterit, eaque in re suum quoque studium
testificatur.
Domino sancto ac beatissimo Papae AUGUSTINO
HIERONYMUS.
Omni quidem tempore beatitudinem tuam, eo quo