PL 22, col. 194

Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne

praebuisse, cum in testimonium primae creationis legamus
viris sanctis Deo humiliter famulantibus et
leones et volatilia ministrasse, et ictus cessisse ferarum,
et venenum non nocuisse serpentum. Ita cum
leo injunctum sibi opus indesinenter exequitur,
die quadam de sublimi prospiciens praefatos viatores,
vidit eminus venientes, et cum camelis eorum suum
illum comitem. Mox quasi deprehensis hostibus,
immane rugiens et contra eos vehementer insiliens,
homines in diversa dispersit. Camelos autem onustos
una cum asino cogens, ad claustri portam perduxit.
Mirati fratres cum haec retulissent beato Hieronymo,
jussit ille depositis oneribus, camelorum pedes ablui,
eisque pabula apponi, atque adventantibus hospitibus
convivium praeparari. Et ecce illi continuo venientes,
ad sancti Patris vestigia se prostraverunt, de commisso
furto veniam postulantes. Qui eos benigne
suscipiens, ad cellam hospitum cum magna hilaritate
deduxit. Videntes illi in servo Dei tantam clementiam,
medium olei quod de Aegypto attulerant, monasterio
obtulerunt. Quodque singulis annis tam ipsi, quam
eorum haeredes plenam olei hydriam in eodem coenobio
devotissime spoponderunt. Quos beatus Hieronymus
benigna commonitione refectos, et spirituali
benedictione roboratos, in pace dimisit. Interea
venerabilis Paula, cujus supra fecimus mentionem,
admirans religiosam vitam reverendorum Episcoporum,
Paulini scilicet Antiocheni, et Epiphanii Salaminae,
quos sedes Apostolica pro quibusdam Ecclesiasticis
negotiis detinebat; eorum atque Hieronymi
accensa virtutibus, urbem Romam imo Babyloniam
deserere cogitabat. Illis itaque ad sedes proprias se
recipientibus, haec relictis filiis, Toxotio scilicet et
Ruffina, facultatibusque desertis, sola Eustochio
comitante, toto cum eis desiderio navigavit. Denique
post multa pericula, immensosque labores ingressa
Hierosolymam, cum sancta loca studiosissime perlustrasset,
reversa Bethleem diversorum peregrinorum
cellulas monasteriaque construxit: de quibus monasteriis,
beato disponente Hieronymo, unum viris
tradidit gubernandum. Virgines quas de diversis congregavit
locis, in tres turmas monasteriaque divisit.
Inter quas tanta se humilitate dejecit, ut qui eam
audisset, extremam crederet ancillarum. Haec intuens
sorores suas circa cultum sanctae Dei genitricis ac
virginis devotissimas, beato Hieronymo una cum filia
supplicavit, ut de ipsius Assumptione sermonem faceret,
mirifica ejusdem Virginis praeconia continentem.
Quarum piam petitionem ipse pariter devotus
admittens, cum summa diligentia quod rogabatur,
implevit. De cujus sancta vita, et ejus discessu a
Roma, et progressu per viam, et accessu ad Hierosolymam
omnibusque praedictis, idem Hieronymus late
tractat atque declarat in Tractatu quem fecit de obitu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.