PL 22, col. 195

Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne

et transitu sanctae Paulae. Sane inter innumeros tractatus,
quos ad diversos misit, ad quamdam virginem
Asellam nomine scripsit Epistolam: in qua pro
officio sibi ab ea exhibito, gratias ei refert, et ab olim
imposito sibi crimine innocentem se astruens, aemulorum
suorum invidiam increpat. Quos etiam in sanctae
Paulae discessu susurrasse acceperat. Hujus autem
talis est textus Epistolae: Si tibi putem gratias a
me referri posse, non sapiam: potens est Deus super
personam animae tuae restituere, quod meretur. Ego
enim indignus nec aestimare unquam potui, nec optare,
ut mihi tantum in Christo largireris affectum. Et licet
me sceleratum quidam putent, et flagitiis meis obrutum,
et pro peccatis meis etiam haec parva sunt: tamen tu
bene facis, quod ex tua mente etiam malos, bonos putes.
Periculosum quippe est de servo alterius judicare, et
non facilis venia prava dixisse de rectis. Veniet, veniet
illa dies et mecum dolebis ardore non pauco. Ego probrosus,
ego versipellis et lubricus, ego mendax, et Satanae
arte decipiens. Quis istas astutias, hoc vel credidisse,
vel sensisse de insontibus, an etiam de noxiis
credere voluisset? Osculabantur mihi quidam manus, et
ore vipereo detrahebant: dolebant labiis, corde gaudebant.
Videbat Dominus, et subsannabat illos: et miserum
me servum suum futuro cum eis judicio reservabat.
Alius incessum meum calumniabatur et risum. Ille
vultui detrahebat, hic in simplicitate aliud suspicabatur.
Pene triennio cum eis vixi: multa me virginum crebro
turba circumdedit: divinos libros ut potui, nonnullis
saepe disserui. Lectio assiduitatem, assiduitas familiaritatem,
familiaritas fiduciam fecerat. Dicant quid unquam
in me aliter senserint, quam quod Christianum
decebat. Dicant, si pecuniam cujusquam accepi: si munera
parva vel magna non sprevi. In manu mea aes
alicujus fuit? Nihil mihi aliud objicitur nisi sexus
meus: et hoc nunquam objicitur, nisi cum Paula et
Melania Hierosolymam proficiscuntur. Isti crediderunt
mentienti; cur non credunt neganti? Idem est homo
ipse, qui fuerat: fatetur insontem, qui dudum noxium
praedicebat. Et certe veritatem magis exprimunt tormenta,
quam risus: nisi quia facilius creditur, aut non
fictum ut [(l. tingatur)] fingatur, impellitur. Antequam
domum sanctae Paulae nossem, in me Urbis studia consonabant.
Omnium pene judicio dignus summo sacerdotio
decernebar. Beatae memoriae Damasus, sermo meus
erat: dicebar sanctus, dicebar humilis et discretus.
Nunquam domum alicujus lascivioris ingressus sum.
Nunquam me vestes sericae, nitentes gemmae, picta
facies, auri rapuit ambitio. Nulla fuit aliquando matronarum
Romae, quae meam posset edomare mentem, nisi
lugens atque jejunans Paula, squalens sordibus, fletibus
pene caecata: quam continuis noctibus Domini misericordiam
deprecantem sol saepe deprehendit. Cujus canticum,
psalmi: sermo, Evangelium: deliciae, continentia:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.