PL 22, col. 197
Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne
Denique et ego hujus monitis adquiescens, cum inter
discordia veteris Testamenti Latina exemplaria fluctuarem,
ad Hebraicam veritatem, de cujus fonte gustaveram,
recursum habui: et inter corrupta et incorrupta,
ejus testimonio discrevi, ac sententiam tuli. Cumque sic
deprehendissem zizaniorum germina inter triticum divinorum
pullulasse voluminum, ea studui ab radice cuncta
revellere: consignans etiam per libros loca ad corrumpendum
proclivia, et brevi opusculo explicans, quibus
maxime occasionibus soleant exemplaria depravari.
Sane Romana Ecclesia, cujus arbitrio subjacent universa,
peritissimi viri non ignorans ingenium, translationem
ejus quam vidit aliis veriorem, tam in
Ecclesiis legendam, quam etiam exponendam recepit.
De qua beatus Gregorius in libro suorum Moralium,
novam, inquit, translationem dissero. Et in Ezechiele
exponens illud quod de animalibus dicitur, Unumquodque
duabus alis velabat corpus suum; cum subjunxisset:
Et alterum similiter velabatur, protinus
intulit: Translationem Septuaginta Interpretum,
Aquilae, et Theodotionis, et Symmachi sollicite perscrutantes,
nihil ex his verbis invenimus: sed beati
Hieronymi scripta relegentes agnovimus, quia hanc
sententiam in Hebraica veritate ita posita non quidem
juxta verbum, sed juxta sensum invenerit. Nam peritus
interpres, ut omnino nil praetermitteret, aliquando
verbum de verbo, aliquando cum linguae repugnaret
barbaries, sensum solum exprimebat de verbis.
Quem utique transferendi modum idem Hieronymus
in libro quem de optimo genere interpretandi edidit,
probabilem esse evidenter insinuat. Scripsit praeterea
adversus Jovinianum, et contra Helvidium de
beatae Mariae virginitate perpetua librum unum. Quorum
priorem asserentem nullam in futuro meritorum
esse distantiam, et hunc voluptati carnis jugiter ministrantem,
haereticum atque Epicurum Christianorum
probat. Helvidium vero qui ex Scripturis nitebatur
ostendere intactam Dei matrem alios filios habuisse, velut
idiotam, et Scripturas penitus ignorantem redarguit.
Porro alium quemdam haereticum, non describendo, sed
colloquendo confudit: qui de resurrectione carnis contra
fidem catholicam sentiens, quaestiones hujusmodi
proponebat. In qua aetate surrecturi sumus? Si in ipsa
in qua morimur, ergo et nutricibus post resurrectionem
opus erit. Si in altera, nequaquam erit resurrectio
mortuorum, sed reformatio in alios. Diversitas
quoque sexus maris et feminae erit, an non
erit? Si erit, sequentur et nuptiae et concubitus et
generatio. Si non erit: sublata diversitate sexus,
eadem corpora non resurgent, sed tenuia et spiritualia.
Et haec probare volebat, inducens illud Apostoli:
Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale.
Ad quod ait beatus Hieronymus: Cum audissem,
mihique incubuisset necessitas, nequissimae viperae
respondi, et sola cum interrogatione conveni. Credis,
inquam, resurrectionem mortuorum, an non? Qui cum
se credere respondisset; intuli: Eadem resurgent corpora,