PL 22, col. 198
Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne
an alia? Qui cum dixisset, eadem: sciscitatus sum,
In eodem sexu, an in altero? Ad interrogata reticenti:
et instar colubri huc atque illuc transferenti caput, ne
feriretur: Quia, inquam, taces, ego mihi pro te respondebo,
et consequentiam inferam. Si non resurget mulier
nec masculus, non erit resurrectio mortuorum: quia
cum sexus membra habeat, membra totum corpus efficiunt.
Si autem sexus et membra non fuerint, ubi erit
resurrectio mortuorum? Sed et illud, quod de nuptiis
objicis: si eadem membra fuerint, sequi nuptias, a Salvatore
dissolvitur. Errant nescientes Scripturas, neque
virtutem. In resurrectione enim non nubent neque
nubentur: sed erunt similes angelis. Ubi dicitur, non
nubent neque nubentur: sexuum diversitas monstratur.
Nemo enim de lapide et ligno dicit, non nubent
neque nubentur, quia naturam nubendi non habent: sed
de his quae possent nubere, et Christi gratia et virtute
non nubentur. Quod si apposueris, Quomodo ergo erimus
similes angelorum, cum inter angelos non sit masculus
aut femina? breviter ausculta non substantiam
angelorum, sed conservationem et beatitudinem repromitti.
Similitudo promittitur, non natura mutatur.
Porro si quaeris in qua aetate resurrecturi sumus. Juxta
Ecclesiarum traditiones, et Apostolum Paulum; illud
est respondendum: quod in virum perfectum, et in mensuram
aetatis plenitudinis Christi resurrecturi sumus. In
qua aetate conditum Adam Judaei autumant: et Salvatorem
Dominum legimus resurrexisse. Et multa inquit, alia de utroque Testamento in suffocationem haeretici
protuli.
Sed numquid his tantum haeresibus repurgavit
Ecclesiam? Nulla unquam haeresis ejus tempore pullulavit,
quam ipse falce suae eloquentiae non succiderit.
Nunquam enim pepercit haereticis, sicut ipsemet
asserit: sed omni egit studio, ut hostes Ecclesiae,
ejus quoque hostes fierent. Nam et Ruffini viri
eruditissimi, suique collegae cum quo mella sanctarum
Scripturarum consueverat lambere, ideo dicitur
inimicitias incurrisse, quia eum de arbitrii libertate
prave sentientem vehementer correxit: cujus zelum
pro fidei rectitudine Romana Ecclesia approbat: ut
beatus Papa Gelasius Scripturarum sagacissimus indagator
ejusdem Ruffini libros licet praeclaro sermone
editos repudiare videatur, hoc in suis decretis mandans:
Ruffinus vir religiosus plurimos Ecclesiastici
operis edidit libros: nonnullas etiam Scripturas interpretatus
est: sed quoniam beatissimus Hieronymus
in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit: illa
sentimus, quae praedictum sentire cognoscimus. Et
non solum de Ruffino, sed etiam de universis, quos
vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit.
Idem, Origenis nonnulla opuscula, quae