PL 22, col. 200
Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne
dixi, fortius fige pedem. Non mihi molestum
esse debet pondus aetatis tuae, dummodo conteratur
palea culpae meae. Praeterea in libro quem ipse Augustinus
contra errorem Juliani Pelagiani descripsit,
qui nuptias censebat damnabiles, quod nihil ex eis nasceretur
ab omni liberum obligatione peccati: dum
plures contra ejus pestiferum dogma catholicos testes
introduxisset, ita eumdem praeferens Hieronymum intulit.
Nec sanctum Hieronymum presbyterum contemnendum
arbitreris, qui Graeco et Latino, insuper
Hebraeo eruditus eloquio, ex occidentali ad orientalem
transiens Ecclesiam, in locis sanctis, atque in litteris
sacris usque ad decrepitam vixit aetatem. Cujus nobis
eloquium ab Oriente in Occidentem, ad instar solis resplenduit.
Omnis denique qui ante illum aliquid ex
utraque [(ant. urbis )] orbis parte de doctrina Ecclesiae
legit, nec alia de re hanc quam praedixi, tenuit [(l. prompsitque )]
promisitque sententiam. Igitur beatus Hieronymus
postquam exuberanti scriptorum suorum copia,
inexpugnabilem Ecclesiae Christi turrim contra
jacula haereticorum coerexit: nonagesimo aetatis
suae anno, imperii autem Theodosii duodecimo, in
senectute bona migravit ad Dominum, videlicet ultima
Septembris, et ejusdem diei hora ultima cum sol
occideret. Sanctae autem ac venerabiles feminae Paula
scilicet et Eustochium, exemplo et commonitione ejus
saeculi contemptrices, et crucis Christi bajulae, ante
ejus obitum vocante sponso emigrarant. Porro beatus
Hieronymus dum adhuc viveret, scalpendo saxum in
ingressu speluncae dominici praesepis, sepulcrum
sibi fecerat non longe a sepulcro praedictarum sanctarum.
Ubi saeculi perversitate devicta, sepultus est
pridie Calend. Octobris. Mirabitur forsan Lector, tam
sanctas personas habere invidos potuisse. Mirandum
vero non est: semper enim virtutes persequitur invidia,
feriuntque summos fulmina montes. Nec mirum
videri debet, haec bonis contingere, cum ipse Dominus
Pharisaeorum zelo sit crucifixus, et omnes sancti
aemulos habuerunt. Esau persequebatur Jacob.
Saul quaerebat animam David, et Salomoni suscitavit
ipse Dominus Adad Idumaeum. Jezabel etiam sacerdotes
fugere compulit: et omnes Prophetas persecutus
est populus Judaeorum. Paulus Apostolus de fratribus
falsis conqueritur, et per murum demittitur,
ne ab hostibus capiatur. Ac multimoda enarrans pericula,
de se suisque similibus loquitur: Spectaculum
facti sumus huic mundo, et angelis et hominibus. Et, Nos stulti propter Christum.
Et, Quod stultum est Deo,
sapientius est hominibus. Unde et Salvator loquitur ad
Patrem: Tu scis insipientiam meam; quem in Evangelio
propinqui quasi mentis impotem aestimabant,
et adversarii calumniabantur, dicentes: Daemonium