PL 22, col. 201
Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne · Vita III S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne
habet. Et Samaritanus est. Et, In Belzebub principe
daemoniorum ejicit daemonia. Sed beatus qui dicere
potest cum Apostolo: Gloria nostra haec est, testimonium
conscientiae nostrae; quoniam in sanctitate et sinceritate,
et gloria Dei conversati sumus in mundo.
Audiens proinde Dominum dicentem: Ideo mundus vos
odit, quia non estis de mundo. Si enim essetis de
mundo, mundus quod suum erat, diligeret. Periculosum
est malum dixisse de bonis. Nam sicut probatis
Plerosque nimirum illustrium virorum non ambigo
nosse, quo natus, quibusque doctoribus, quibusve
eruditus sit litteris, quo denique quiescat sanctus
Hieronymus loco. Verumtamen quibus non vacat,
vel legere plurimum non valent, hoc si voluerint opus
compendiosa brevitate poterunt scire.
Beatus igitur Hieronymus, nobili genere ortus:
patre vero Eusebio nomine: oppido Stridonis, quod
a Gothis eversum, Dalmatiae quondam Pannoniaeque
confinium fuit. Congrue scilicet Eusebio generatus
est patre. Eusebius namque Attice, Romane dicitur pius.
Hieronymus quoque Aeolice, Latine omnino sacra lex
intelligitur. Jure igitur Hieronymus, id est,
sacra lex, de pio gignitur patre: ut studioso ejus labore
ex Hebraeorum scriptis absque scrupulositate,
alma pateret Lex, quae humano generi, sua austeritate
remota, pium ac sacrum, misericordemque patrem
nuntiaret venturum. Qui cum dudum inter pueritiam
adolescentiamque incederet medius, instinctu tactus
coelesti, affinibus cunctis, censuque paterno relictis,
ut perfectus Evangelii imitator quivisset existere, ingressus
navem, aura flante secunda, ad limina sublimium
Apostolorum Petri et Pauli, divina dispensante
clementia, Romanam adiit urbem. In qua videlicet
litteris Graecis et Latinis diligenter apprime eruditus,