PL 22, col. 202

Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne · Vita III S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne

ad coronam, ita exprobrantibus ad damnationis [(ant. tumulum
)] cumulum cedit. Quod et beatus Augustinus
testatur, dicens: Nemo laceret servos Dei, quia non
expedit lacerantibus. Servis quidem Dei falsis detractionibus
crescit merces, sed et poena crescit detrahentibus.
Nam non sine causa dictum est: Cum vos
oderint homines et exprobraverint, mentientes: gaudete
et exultate, quia merces vestra copiosa est in coelis. Itaque
consolemur invicem in verbis istis, benedicentes
Dominum in omnibus viis suis. Qui vivit et regnat in
saecula saeculorum. Amen.

et Christi vestem suscipiens, presbyter quoque Cardinalis
ibidem est ordinatus.
Nam ut inexpugnabilem suae Ecclesiae Dominus
murum contra perfidos dementesque haereticos erigeret;
huic viro in litterarum studiis plerique ( καθηγήτας)
cathagetae, id est, praeceptores fuere. Donatus
nempe arthigraphus, Romanis eum imbuens elementis,
liberaliumque artium sapore sufficienter replens
magister extitit illi, sicut ipse in Chronica sua
meminit, dicens: Victorinus rhetor, et Donatus grammaticus,
magistri et praeceptores mei, Romae insignes
habebantur. Gregorium namque Nazianzenum (ut idem
in tertio explanationum Isaiae refert libro) didascalum,
id est, magistrum suum fuisse testatur. Nam
cum in praedicto Propheta ad eum venisset locum, in
quo de Seraphim quiddam debuisset exponere, ita
intulit, dicens: De hac visione ante annos circiter triginta,
cum essem Constantinopoli, et apud virum eloquentissimum
Gregorium Nazianzenum praeceptorem
meum, tunc ejusdem urbis Episcopum, sacrarum Scripturarum
studiis erudirer, scio me brevem dictasse
subitumque tractatum, ut experimentum caperem ingenioli
mei, et amicis jubentibus obedirem.
Quid vero de hujus viri eleganti industria, quam
erga Latinos, et Graecos, Hebraeos, et Arabicos,
Chaldaeosque in discendo elementorum apices habuit,
praestantius dici potest, quam ipsius ad Pammachium
et Oceanum missa profitentur verba dicentis: Dum
essem, inquit, juvenis, miro discendi ferebar ardore:
nec juxta quorumdam praesumptionem ipse me docui.
Apollinarium audivi Antiochiae frequenter, et colui, jam
tunc cum me in Scripturis sanctis erudiret, canis spargebatur
caput: et magistrum potius quam discipulum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.