PL 22, col. 355

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 15.1 · The Letters of St. Jerome 14.11 · The Letters of St. Jerome 15.2

quod foderas. Videte corpus, an idem sit, quod dicebatis
clam nocte sustulisse discipulos. Dilectio tua me
compulit, ut haec tibi frater 38 dicerem; ut
his interesse contingat, cui nunc labor durus est.
EPISTOLA XV. Ad DAMASUM Papam.
Rogat, ut sibi significet, an tres Hypostases in Deo dicendae
sint, vel tacendae: et cum quo apud Antiochiam
communicare debeat.
1.
Cathedram Petri consulendam. Orientis et Occidentis
status qua diversus. --Quoniam vetusto Oriens
inter se populorum furore collisus, indiscissam Domini
tunicam, et desuper textam, minutatim per
frusta discerpit: et Christi vineam exterminant vulpes,
ut inter lacus contritos, qui aquam non habent [(Jerem. 2)] ,
difficile, ubi fons signatus, et hortus ille
conclusus sit [(Cant. 4. 11)] , possit intelligi: ideo mihi
cathedram Petri et fidem Apostolico ore laudatam
censui consulendam: inde nunc meae animae postulans
cibum, unde olim Christi vestimenta suscepi. Neque
vero tanta vastitas elementi liquentis, et interjacens
longitudo terrarum, me a pretiosae margaritae potuit
inquisitione prohibere. Ubicumque fuerit corpus, illic
congregabuntur aquilae [(Matth. 24. 28)]
. Profligato a
sobole mala patrimonio, apud vos solos incorrupta
patrum servatur haereditas. Ibi cespite terra fecundo,
Dominici seminis puritatem centeno fructu
refert. Hic obruta sulcis frumenta in lolium a venasque
degenerant. Nunc in Occidente sol justitiae oritur:
in Oriente autem Lucifer ille qui ceciderat,
supra sidera posuit thronum suum. Vos estis lux
mundi, vos sal terrae [(Matth. 5. 14 et 13)] , vos aurea
vasa et argentea: hic testacea vasa vel lignea [(2. Tim.
2. 20)] virgam ferream et aeternum opperiuntur incendium.
2.
Extra Ecclesiam nulla salus. --Quanquam igitur
tui me terreat magnitudo, invitat tamen humanitas.
A Sacerdote victimae salutem, a Pastore praesidium
ovis flagito. Facessat invidia: Romani culminis
recedat ambitio, 39 cum successore Piscatoris et
discipulo crucis loquor. Ego nullum primum, nisi
Christum sequens, Beatitudini tuae, id est, cathedrae
Petri, cummunione consocior. Super illam Petram
aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc
domum agnum comederit, profanus est. Si quis in
Noe Arca non fuerit, peribit regnante diluvio. Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.