PL 22, col. 350
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 14.5 · The Letters of St. Jerome 14.6
non habet haereditatem in regno Christi, et Dei
[(Ephes.
5. 5)]
. Et quanquam generaliter adversus Deum sapiat,
quidquid diaboli est; et quod diaboli est, idololatria
sit, cui omnia idola mancipantur: tamen et in
alio loco speciatim, nominatimque determinat, dicens: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, deponentes 32
fornicationem, immunditiam, et concupiscentiam
malam, et cupiditatem, quae sunt idolorum
servitus, propter quae venit ira Dei. [(1. Coloss. 3. 5 et 6)]
.
Servitus idolorum in vitiis et peccatis. --Non est tantum
in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis,
thura in bustum arae jaciat, aut haustum paterae poculo
fundat merum. Neget avaritiam esse idololatriam,
qui potest triginta argenteis Dominum venditum appellare
justitiam. Neget sacrilegium in libidine, sed
is, qui membra Christi, et hostiam vivam placentem
Deo, cum publicarum libidinum victimis, nefaria
colluvione violavit. Non fateatur fraudem idololatriam
esse, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum
ex patrimonio suo partem pretii reservantes,
praesenti periere vindicta [(Act. 5)] . Animadverte,
frater, non tibi licere [al. licet. ] de tuis quidquam
habere rebus. Omnis, inquit Dominus, qui non renuntiaverit
cunctis, quae possidet, non potest meus esse discipulus [(Luc. 14. 33)]
.
Cur timido animo Christianus
es?
6.
Respice Petro [al. cum Petro ] relictum rete:
respice surgentem de telonio Publicanum, statim
Apostolum. Filius hominis non habet, ubi caput reclinet:
et tu amplas porticus, et ingentia tectorum
spatia metiris? HAEREDITATEM EXSPECTANS saeculi,
cohaeres Christi esse non poteris. Interpretare vocabulum
Monachi, hoc est nomen tuum. Quid facis in
turba qui solus es? Et hoc ego, non integris rate, vel
mercibus, nec quasi ignarus fluctuum doctus
nauta praemoneo; sed quasi nuper naufragio ejectus
in littus, timida navigaturis voce denuntio. In illo
aestu Charybdis luxuriae, salutem vorat. Ibi ore virgineo,