PL 22, col. 384
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 21
est regio, de qua dicitur per Prophetam: Qui habitatis
in regione umbrae mortis, lux fulgebit super vos [(Isa. 9. 2)]
.
At contra est alia regio, quam possessuri
sumus mundo corde atque puro viventes, quam sanctus
David desiderat, dicens: Credo videre bona Domini
in terra viventium [(Psal. 26. 13)]
.
11.
Et ipse coepit egere, et abiit, et conjunxit se uni
de principibus regionis illius. Deserto nutricio, qui ad
primam vocem bona ei fuerat cuncta largitus, junxit
se principi hujus mundi, id est, diabolo, rectori tenebrarum.
Quem nunc inimicum hominem, nunc
judicem iniquitatis, nunc draconem, nunc Satan,
nunc malleum, nunc perdicem, nunc Belial, nunc
rugientem leonem, nunc Leviathan, nunc Thaninim,
nunc Behemoth, et multis aliis vocabulis Scriptura
cognominat. Quod autem ait, uni de principibus,
plures esse intelligendum est, qui per istum volitent
aerem, et diversorum fraude vitiorum, genus hominum
suae subjiciant servituti.
12.
Qui misit illum in agrum suum, ut pasceret
porcos. Porcus animal immundum est, quod coeno et
sordibus delectatur. Talis est daemonum multitudo,
quae 75 per idola manufacta, cruore pecudum
et victimis pascitur; et novissime saginatiore quadam
hostia, ipsius hominis morte saturatur. Misit ergo
eum in possessionem suam, id est, suum effecit esse
famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam
suam.
13.
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis percorum;
et nemo illi dabat. In quod in Ezechiele cum
increpatione dicitur ad Jerusalem: Et factum est in
te perversum ultra mulieres quae ante fornicationem
tuam, et post te sunt fornicatae, in eo quod dedisti