PL 22, col. 417
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 22.31 · The Letters of St. Jerome 22.30 · The Letters of St. Jerome 22.32
coepi, et nomen ejus obtestans, dicere, Domine,
si unquam habuero codices saeculares, si legero, te
negavi. In haec sacramenti verba dimissus, revertor 116
ad superos; et mirantibus cunctis, oculos
aperto tanto lacrymarum imbre perfusos, ut etiam,
incredulis fidem facerem ex dolore. Nec vero sopor
ille fuerat, aut vana somnia, quibus saepe deludimur.
Testis est tribunal illud, ante quod jacui, testis judicium
triste, quod timui: ita mihi nunquam contingat
in talem incidere quaestionem. Liventes fateor
habuisse me scapulas, plagas sensisse post
somnum, et tanto dehinc studio divina legisse,
quanto non ante mortalia legeram.
31.
Avaritiae tibi quoque vitandum est malum,
non ut aliena non appetas (hoc enim et publicae leges
puniunt) sed quo tua, quae tibi sunt aliena, non
serves. « Si in alieno, inquit, fideles non fuistis,
quod vestrum est, quis dabit vobis » [(Luc. 16. 12)] ?
Aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra
possessio spiritalis est: de qua alibi dicitur: « Redemptio
animae viri, propriae divitiae [(Prov. 13)] .
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum
odiet, et alterum amabit; aut unum patietur, et alterum
contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonae » [(Matth. 6. 24)] ,
id est « divitiis. » Nam gentili
Syrorum lingua, Mammona divitiae nuncupantur.
COGITATIO VICTUS, spinae sunt fidei. Radix avaritiae,
cura gentilium. At dicis: Puella sum delicata, et
quae manibus meis laborare non possim. Si ad senectam
venero, si aegrotare coepero, quis mei miserebitur?
Audi Apostolis loquentem Jesum: « Ne cogitetis
in corde vestro, quid manducetis: neque corpori
vestro, quid induamini. Nonne anima plus est
quam esca, et corpus plus quam vestimentum? Respicite
volatilia caeli, quoniam non serunt, neque
metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester
coelestis pascit illa » [(Matth. 5. 25. 26)] . Si vestis
defuerit, lilia proponantur. Si esurieris, audias beatos
pauperes et esurientes. Si aliquis te afflixerit
dolor, legito: « Propter hoc complaceo mihi in infirmitatibus
meis. » Et, « datus est mihi stimulus
carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet » [(1. Cor. 12 30. 7)] ,
extollar. Laetare in omnibus
judiciis Dei. « Exultaverunt enim filiae Judae in
omnibus Judiciis tuis, Domine. » Illa tibi semper in ore
vox resonet: « Nudus exivi de 117 utero matris
meae, nudus redeam » [(Job. 1. 21)] . Et: « Nihil intulimus
in hunc mundum, neque auferre quid possumus. »
32.
At nunc plerasque videas armaria vestibus stipare,
tunicas mutare quotidie, et tamen tineas non
posse superare. Quae religiosior fuerit, unum exterit
[al. exerit ] vestimentum, et plenis arcis pannos trahit.